A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

193 regulam decreti Vigilanti, scilicet »missarum intentiones primum distribuent inter sacerdotes sibi subiectos, quos eis indigere noverint; alias deinde aut S. Sedi, aut aliis Ordinariis committent, aut etiam, si velint, sacerdotibus extra-dioecesanis, dum­modo sibi noti sint omnique exceptione maiores«, firma semper regula art. 6.‘ de obligatione donec a sacerdotibus actae celebrationis fidem exegerint. 8. Vetitum cuique omnino esse missarum obligationes et ipsarum eleemosynas a fidelibus vel locis piis acceptas tradere bibliopolis et mercatoribus, diariorum et ephemeridum admini­stratoribus, etiamsi religiosi viri sint, nec non venditoribus sacro­rum utensilium et indumentorum, quamvis pia et religiosa insti­tuta, et generatim quibuslibet, etiam ecclesiasticis viris, qui missas requirant, non taxatíve ut eas celebrent sive per se sive per sacerdotes sibi subditos, sed ob alium quemlibet, quamvis opti­mum, finem. Constitit enim id effici non posse, nisi aliquod commercii genus cum eleemosynis missarum agendo, aut elee­mosynas ipsas imminuendo: quod utrumque omnino praecaveri debere S. Congregatio censuit. Quapropter in posterum quili­bet hanc legem violare praesumpserit aut scienter tradendo mis­sas ut supra, aut eas acceptando, praeter grave peccatum, quod patrabit, in poenas infra statutas incurret. 9. Iuxta ea quae in superiore articulo constituta sunt, decernitur, pro missis manualibus stipem a fidelibus assignatam, et pro missis fundatis aut alicui beneficio adnexis (quae ad instar manualium celebrantur) eleemosynam iuxta sequentes arti­culos propriam, nunquam separari posse a missae celebratione, neque in alias res commutari aut imminui, sed celebranti ex integro et in specie sua esse traden­dam, sublatis declarationibus, induitis, privilegiis, rescriptis sive perpetuis sive ad tempus ubivis, quovis titulo, forma vel a qualibet auctoritate concessis et huic legi contrariis. 10. Ideoque libros, sacra utensilia vel quaslibet alias res vendere aut emere, et associationes (uti vocant) cum diariis et ephemeridibus inire ope missarum, nefas esse atque omnino pro­hiberi. Hoc autem valere non modo, si agatur de missis cele­brandis, sed etiam si de celebratis, quoties id in usum et habi­tudinem cedat et in subsidium alicuius commercii vergat. 11. Item sine nova et speciali S. Sedis venia, (quae non dabitur nisi ante constiterit de vera necessitate, et cum debitis et opportunis cautelis), ex eleemosynis

Next

/
Oldalképek
Tartalom