A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

66 mense Decembris ad parochiam Szili investitus est, quam usque ad hnem Decem­bris anni 1899 ceu pastor fidelis et laboriosus gubernavit ibique Ecclesiam parochia- lem aedificavit, quam 12. Oct. 1890. Ex. D. Joan. Zalka Epp. Dioec. con­secravit. Tunc in quietem concessit et ad Claustrum Franciscanorum Papam se recepit ibique in confessionibus excipiendis missaque celebranda utilem laborem Ecclesiae praestitit et usque ad finem vitae perseveravit. Eminuit hic sacerdos filiali pietate erga Beatissimam Virginem Mariam cuius Confraternitatem de Rosario Vivo nuncupatam ubi potuit, introduxit et diligenti cura aluit. Solebat enim diebus festivis post divina pomeridiana in ecclesia remanere et rosarium cum commembris simul reci­tare, hymnos eius dulciter canere. Interfuit processioni regnicolari ex Patria nostra procedenti ad locum thaumaturgicum Lourdes in Gallia anno D. 1881. diebus 4—7. Aug. ibique ceu praecentor voce sua svavi et forti excelluit et aedificationi ceteris fuit Parochiam resignando adhuc vivens Seminario Jaurinensi theologorum donavit vineam suam in Gecse 1300 orgyarum □ amplitudinis, simulque tradidit Capitulo Capitale 30,000 coronarum ad administrandum, cuius interusuria annua deservient pro sustentandis sororibus Filiarum SS. Salvatoris in schola Szillensi puellarum munus aeducationis et institutionis subeuntibus. Pro his ahisque operibus bene gestis per misericordiam Dei dignus centuplicis retributionis bravio, quod ut potenti interces­sione Beatiss. Mariae Virginis quantocyus obtinere mereatur, animam eius solitis suffragiis impensissime commendo. Jaurini, die 13-a Junii 1902. Nr. 1604. Concursus pro beneficio parochiali in Loretto. Pro beneficio parochiali in Loretto per translationem prioris beneficiati in vacantiam venienti ac juri Patronatus Celsissimi Principis Nicolai Esterházy obnoxio, praesentibus concursum publicum usque finem mensis Junii a. curr. duraturum in­dico et competere cupientes, ad hoc habiles eo invio ut recursus suos Celsissimo Principi Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 13-a Junii 1902. Nr. 1605 Mutationis in Clero Adm. R. D. Adolphus Mohi interimalis administrator parochiae Tata investitus est ad parochiam ibidem. D. Ignatius Klotz, qui adusque parochiam Szőllős administrabat, ad hanc prochiam erga legitimam praesentationem Patroni canonice institutus est. Jaurini, die 13-a Junii 1902. Nicolaus m. p., Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom