A Győri Püspökség Körlevelei, 1902
Tartalomjegyzék
87 sidia ad humani generis utilitatem. Attamen ita ea sunt reapse, consilio Creatoris, frugifera, si apta et connexa fuerint cum virtute religionis, unde omnem vim habent, utilitatis bonae efficientem. Nimirum haec una res caussam continet. Nam ut quidque, si dimotum sit a caussis, a quibus consentaneam trahit stabilitatem, necessitate corrumpitur; ita pariter cum ea ipsa caussarum virtute denuo coniungatur oportet, si volet corruptum restitui. lamvero civitas, ex quo stultissimum iniit consilium sese vindicare a Numine, divinitus traditas doctrinas atque adeo quaecumque sunt supra naturam proterve respuens, salutiferam ab se prohibuit christianae religionis efficientiam; unum illud videlicet omnium vel ordinis firmamentum solidissimum vel germanitatis validissimum vinculum vel recte factorum publice privatimque inexhaustum fontem. Itaque hoc ipsum civitatis a religione discidium magna vitae morumque secuta perturbatio. Ad christiana igitur instituta se recipiant opus est devia civitas, si prosperas, si pacatas, si salvas esse res suas velit. — Quemadmodum enim nullius christiana sapientia illabitur animum, quin faciat eo ipso meliorem; eodem modo ubi cuiuspiam pervasit illa administrationein reipublicae, continuo pacatior tranquilliorque status consequitur. Siquidem Dei notione providentissimi, sapientissimi, infinitaeque eius tum bonitatis tum iustitiae mentes imbuens, ad conscientiam officii revocat, aerumnarum acerbitates temperat, mollit iras, suadet magnanima. Quod si penitus commutavit illa nationes ethnicas planeque ab interitu revocavit ad vitam, si qua vestigium posuit barbariam exclusit, eadem profecto poterit perturbatam, postquam a se declinavere, civitatum disciplinam rursus, ubi ad se redierint, componere. — Sed is, quem dicimus reditum, ut veram plenamque salutem efficiat, hoc vult, ad unius sanctae catholicae apostolicae sinum complexumque redire Ecclesiae. Etenim Christianam sapientiam reapse sola totam Ecclesia continet, summe spiritualis illa quidem at numeris omnibus absoluta societas: in qua consistit corpus lesu Christi mysticum, cuius aspectabile caput est, principis Apostolorum obtinens locum, Romanus Pontifex. Ipsam Liberator humani generis constituit perfectricem operis sui, partaeque ab ipso salutis administram: Evangelium in orbem terrarum ipsa disseminavit tusoque sanguine asseruit; ipsa sanctissimis freta promissis, praesentem sibi non defecturae fore Deum, a quavis erroris contagione integram Christi doctrinam perseverat ad postremam saeculorum aetatem prodere. — Dux eadem legitima morum ad Evangelii praescripta, non ea solum tuetur, quae singulis ad sempiternam salutem opus sint, verum etiam quae maxime conducant reipublicae, iustitiam, caritatem mutuam, veri nominis libertatem, eamque quae una potest esse, civium aequabilitatem. Praeceptis enim institutisque divini Conditoris sui, iura rationesque omnes communitatis humanae suo quodque momento ponderata dispensat atque componit. Ita cum pares inter se ab eiusdem consortione naturae iubet haberi cives, iubet eodem tempore inviolatos esse, quae natura ipsa discretos vult, varios ordinum gradus. Libertatemque affert eiusmodi, quae rationem ab obsequio obedientiaque fidei nequaquam eximat, aut sibi ipsam permittat; in quo ius esse edicit, ut libertas veritati concedat, vis numerusque iustitiae, ea quae sunt hominis iis quae sunt Dei. Neque eo minus salubriter convictum domesticum Ecclesia iuvat: quae et ipsum ab insidiis et licentia impuratorum fidei hostium tegit, et arctissima coniugalis