A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

88 amoris vincula confirmans, honestatem thalami sanctitudinemque custodit. — Eadem porro in genere civili et politico conservat ordinem et roborat, cum ex una parte eorum qui imperant, sustentet auctoritatem, ex altera eorum qui parent, si quando rite meliora quaerant, aequis suffragetur optatis: hinc scilicet sartam tectamque decernens esse verecundam principibus obtemperationem, illinc inviolabilia iura vindicans humanae dignitatis. Atque ita aeque a servitute longe distabit et ab herili dominatione civitas, dum dicto audiens fuerit Ecclesiae. Harum Nos quidem rerum probe conscii, vixdum suscepto Pontificatu Maximo, illuc curas omnes cogitationesque convertimus, ut eminerent per Nos atque exstarent plena salutis consilia Ecclesiae, atque eius cum doctrinarum lux tum vis beneficiorum, quam latissime posset, pertineret Eo spectarunt quae profecta sunt a Nobis docu­menta praecipua, nominatim Encyclicae Litterae de philosophia Christiana, de liber­tate humana, de matrimonio Christiano, de secta Massonum, de politico princi­patu, de civitatum constitutione christiana, de sectis Socialistarum, de praecipuis civium Christianorum officiis, de conditione opificum, aliaeque simili argumento. Cumque Nobis esset in summis votis non modo collustrari veritate mentes, sed etiam revocari ad Christianarum virtutum cultum voluntates, propterea quantum cohortando praecipiendoque potuimus, nihil fecimus reliqui, ut ad sempiterna adamanda bona excitaremus animos; utpote ad quae omnem vitae referri cursum oporteret. Fa­ctumque est, ut bene multi, adiuvante operam Nostram Dei gratia, et firmius in veritate consisterent, et in difficillimis gravissimisque caussis plus viderent, et arden- tiore studio inflammarentur ad eam, quae ubique in miseros impenditur, multiformem beneficentiam: ut est nimirum christianae caritatis ingenium, ad quasvis vulgi se miserias porrigens. Quod si tamen uberiores capere fructus non licuit, revereamur arcana Dei consilia, Venerabiles Fratres, imploremusque, benignus respiciat tam ingentem huminum numerum, in quos nimium quam convenit illud Apostoli: Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio evangelii gloriae Christi.1 Hi enimvero Ecclesiae, egregium studium populis in omnes partes navantis, tanto cum odio connituntur obscurare existimationem, interpellare operam, ut facile possis tenebrarum filios agnoscere. Itaque in multis fallaciis calumniisque, quibus vulgi imperitiam capiant, et aemulationi serviant imperii, illa malitiosius conficta : Ecclesiam vel scientiae intercipere itinera, vel libertatis impedire usuram, vel in aliena invadentem, iura ad se rapere civitatis. Quae tamen crimina, sicut os adversariorum millies intulit, ita millies ratio, historia, consensus hominum recte sentientium propulsavit. Inimicam doctrinarum et humanitatis aiunt Ecclesiam. Quasi vero quod tradita divinitus dogmata vigilanter custodit, eo ipso non optimis quibusque disci­plinis et artibus fautrix adiutrixque sit. Tantum enim abest ut notitia rerum maxi­marum, Verbo Dei aperiente accepta, a quo ut a summa veritate quaecumque sunt vera manant, quidquam naturali cognitioni noceat, ut etiam humani igenii facultatem 1 II. Cor. iv. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom