A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

3 Haec Excellentiae Tuae pro munere, quo fungar, significanda habui; et interim occasione hac libenter utor, ut observantiae meae sensus profitear. Viennae, die 31. Decembris 1899. Excellentiae Tuae addictissimus f Emygdius Archiepiscopus Sebastenus, Nuntius Apostolicus. In nexu hujus publicationis omnibus Sacerdotibus pro sacro tribunali juris­dictionem in Dioecesi mea habentibus facultatem concedo absolvendi a casibus mihi qua Ordinario reservatis eos, qui indulgentiam jubilaei anni sancti extra Romam quoque, respective domi, consequi possunt juxta Constitutionis Apostolicae »Aeterni Pastoris« (Cire. 1899. Nr, XXIII.) et praesentis publicationis tenores; subdelego item illis facultates a S. Poenitentiaria Apostolica pro foro interno mihi ad quinquen­nium concessas, pro tempore tamen duntaxat Anni hujus Sancti, sequentes: »II. Absolvendi a censuris contra duellantes statutis, in casibus duntaxat ad forum Ordinarii non deductis: injuncta gravi poenitentia salutari, et aliis injunctis, quae fuerint de jure injungenda.« »V. Absolvendi a censuris ob retentionem et lectionem librorum prohibi­torum incursis, injuncta congrua poenitentia salutari, necnon firma obligatione tradendi, prout de jure, sive per se, sive per alium absque ulla mora et, quantum fieri poterit, ante absolutionem, libros prohibitos, quos poenitens in sua potestate retineat.« »IX. Dispensandi ad petendum debitum conjugale cum transgressore voti castitatis privatim emissi, qui matrimonium cum dicto voto contraxerit, hujusmodi poenitentem monendo, ipsum ad idem votum servandum teneri tam extra licitum matrimonii usum, quam si marito vel uxori respective supervixerit.« »X. Dispensandi cum incestuoso vel incestuosa ad petendum debitum conjugale, cujus jus amisit ex superveniente occulta affinitate per copulam carnalem habitam cum consanguinea vel consanguineo, sive in primo, sive in primo et secundo, sive in secundo gradu, suae uxoris seu respective mariti, remota occasione peccandi et injuncta gravi poenitentia salutari et confessione sacramentali singulis mensibus per tempus arbitrio dispensantis statuendum.« NB. Injunctio confessionis sacramentalis, de qua hic, non est irritativa, sed tantum praeceptiva. Jaurini, die 17-a Januarii 1900. Ssmus Dominus noster Leo PP. XIII quoad disciplinam abstinentiae in Hungáriáé regno servandam, attentis peculiaribus circumstantiis personarum, locorum ac temporum, die 27-a Januarii a. 1899., resolutionem Congregationis S. Romanae et Universalis Inquisitionis eatenus latam adprobando, Episcopis Hungáriáé ad septennium amplas facultates dispensandi in lege abstinentiae benigne concedere dignatus est eo consilio, ut Ordinariorum et fidelium conscientiae tranquillitati necnon uniformitati disciplinae in Hungáriáé Dioecesibus provideretur. Quas itaque dispensationes in disciplina abstinentiae vi facultatum a S. Sede Apostolica sic impertitarum Dioecesanis meis tam ecclesiasticis quam laicis in genere concedere valeo, easdem hisce in Domino pro uno anno concedo et con­cessas esse declaro, prout sequitur: Nr. 72. Disciplina abstinentiae a S. Sede novissime stabilita

Next

/
Oldalképek
Tartalom