A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

I f III. Urbis et orbis. Quo Sancti Bedae Venerabilis, tot illustrium scriptorum et summorum Pontificum praeconiis condecorati, honor et cultus augeatur, complures sacrorum Antistites, praesertim ex Anglia, supplicibus ad Pium Papam IX. fel. rec. litteris, et nuperrime iteratis precibus Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. porrectis, enixe postularunt, ut dies festus hujus sancti ac praeclari Confessoris in toto Catholico orbe agi valeat cum • Officio et Missa propria Ecclesiae Doctoris, prouti aliquibus locis atque universis sodalibus Benedictinis et Cisterciensibus jamdiu concessum fuit. Illud etiam Ven. Card Bellarmini effatum ingenti cum animi gaudio atque spe commemorarunt: Beda Occidentem, Damascenus Orientem sapientia sua illustravit; insimul asserentes, ea omnia, quae juxta Benedictum XIV. in Opere de Canonisatione Sanctorum lib. iv. part. 2. cap 11. n. 13. pro adju­dicando titulo Ecclesiae Doctoris necessaria sunt, Sancto Bedae apprime convenisse. Placuit autem ipsi Sanctissimo Domino Nostro ejusmodi tam gravis negotii examen Sacrorum Rituum Congregationi committere. Quae exquisito prius doctis­simi viri suffragio typis cuso, in Ordinariis Comitiis die 11. Julii hoc vertente anno ad Vaticanum habitis, infrascripto Cardinali Sacrae eidem Congregationi Praefecto et Relatore, sequens dubium discutiendum atque expendendum suscepit: »An sit extendendum ad universam Ecclesiam Festum S. Bedae Venerabilis cum Officio et Missa propria, addita Doctoris qualitate ?« Et Sacra eadem Congregatio, omnibus rite perpensis, auditoque R. P. D. Joanne Baptista Lugari Sanctae Fidei Promotore, rescribendum censuit: »Suppli­candum Sanctissimo pro extensione Officii et Missae S. Bedae Venerabilis ad uni­versam Ecclesiam, addita Doctoris qualitate.« Quam resolutionem Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. ab ipso infrascripto Cardinali relatam, Sanctitas Sua ratam habuit et confirmavit, atque insuper ex ipsius Sacrae Congregationis consulto concedere dignata est, ut Festum S. Bedae Venerabilis cum Officio et Missa propria Confessoris et Ecclesiae Doctoris, prouti huic praejacent decreto, die 27. Maji, quae est natalitia, eaque impedita, juxta Rubricas die prima insequente libera, ab universa Ecclesia sub ritu duplici minori inde ab anno 1901. in posterum recolatur. Tandem idem Sanctissimus Dominus Noster supra- dictum Officium cum Missa de S. Beda Venerabili, sub enunciato ritu, in Kalen- dario universali et in novis editionibus Breviarii et Missalis Romani deinceps -inseri jussit. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 13. Novembris 1899. C. Episc. Praenestin. Card. Maxell a, S. R. C. Praef. (L. *j- S.) D. Panici, S. R. C. Secretarius. Exemplaria Missae et Officii debito tempore dimittentur. Jaurini, die 2-a Martii 1900. Nr. 445. S. Bedae Venerabilis festum ex­tenditur ad universam Ecclesiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom