A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

12 Nr 446. Hagensi de conventu Summi Pontificis enuntiatio. Nr. 447. Dispositio­nes pro Monialibus ratione jubilaei anni sancti. In allocutione consistoriali die 14-a I)ec. a. 1899. habita SS. Dominus noster Leo PP. XIII. de conventu Legatorum summorum Principum in negotio pacis inter regna stabiliendae et firmandae Hagae, quae est regni Hollandiáé caput, habito sequentia enunciavit: »Vices occidentis anni aliud peperere incommodum cum injuria Sedis Apostolicae conjunctum, idemque virorum incorrupte judicantium communi opinione damnatum: quod Nos quidem tacite ferre non possumus. Intelligi de conventu Legatorum summorum Principum ad Hayarn volumus. Augusto Imperatore Russiarum auctore, consultandum erat de pace imperiorum constituenda firmius, coercendaque tum crebritate, tum atrocitate bellorum. Quid magis dignum advocatione Pontificis? Videlicet pro justitia contendere, conciliare pacem, prohibere dissidia, insitum divinitus est in pontificatu maximo; idque et judicio et re omnis agnovit superior aetas. Decessores autem Nostros iis muneribus magna cum salute gentium Christianarum saepenumero perfunctos, plus est exploratum, quam ut memorari oporteat. Sane incepto illi tam frugifero tamque nobili quaesitum vel a principio sponte fuerat Nostrae suffragium auctoritatis; tum etiam in optatis erat, generatimque sententiae inclinaverant, Nobis ut foret ipso in concilio Hayensi locus. Una ex omnibus reclamavit vox, at quidem tamdiu in repugnando pertinax, quoad pervicit: eorum ipsorum vox, inquimus, qui potestati suae summum Ecclesiae rectorem expugnatione Urbis fecere obnoxium. Quid non ab iis hostile timeamus, quando nec dubitant in luce Europae vim inferre sanctitati jurium atque officiorum, quae ab apostolico munere sponte nascuntur? Attamen, qualiacumque futura sint tempora, Nos quidem, adjuvante Deo, nec conniventes offendent, nec pavidos.« Jaurini, die 2-a Martii 1900. Siquidem in Constitutione Apostolica Aeterni Pastoris (Cire. 1899. XXIII.) Monialibus earumque novitiis licentia data sit eligendi sibi, dum prima vice Indul­gentias Jubilaei anni sancti lucrari cupiunt, praeter confessarios ipsis specialiter assignatos, quoscunque e Clero sive saeculari sive regulari confessarios, qui tamen ab Ordinario sint ad audiendas Monialium confessiones rite adprobati: intentioni benignae SSmi Patris obsequendo, jurisdictionem hanc audiendi Monialium praefatum in finem confessiones, talique occasione utendi facultatibus, quae in laudata Consti­tutione ejusmodi confessariis conceduntur, sequentibus Sacerdotibus in Domino confero, et quidem Jaurini: DD. Antonio Mohi, Joanni Surányi, Antonio Balits, Georgio Hahnekamp, Joanni Varga, Ignatio Nagy, porro Patribus Ord. Carmelita- rum Paulo Derflinger, Sebastiano Soldati, Emerico Semmer; Sopronii: DD. Ottoni Zehetbauer, Michaeli Kriegler, Ferdinando Gänsthaler, Ludovico Koller, Julio Iván- kovies, porro Ludovico Balits parocho Agfalvensi, necnon Patribus Ord. Praedica­torum Conventus Soproniensis. Suapte autem intelligitur DD. Confessarios earundem Monialium ordinarios et extraordinarios actu fungentes ratione jubilaei iisdem plenissimis facultatibus instructos esse.

Next

/
Oldalképek
Tartalom