A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

17 Jesus Christus est Redemptor universi generis humani ab Adamo proto- parente descendentis, qui »post peccatum exui effectus, stirpem quoque suam, quam peccando in se tamquam in radice vitiaverat, poena mortis et damnatione obstrinxit« (S. August). Adveniente vero praefinito a Patre tempore »apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei« (Tit. 3, 4.) »qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab'omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum opqrum.« (Tit. 2, 14.) Redemit Christus Salvator omnes antiqui foederis homines, sperantes et pio desiderio exspectantes Redemtorem futurum, et salvabat et salvat cunctos novi testamenti mortales, credentes in praesentem, fide viva et charitate non ficta opera sua exequentes, »justus enim ex fide vivit.« (Rom. 1, 17.) Christus ergo: pastor bonus, qui dat animam suam pro ovibus, agnus Dei, qui tollit peccata mundi, — ostium ovium, ut per eum intrantes in ovile, vitam habeant et abundantius habeant, Christus via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per eum. (S. Joann.) Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. 5, 1.), cui Pater dedit omnem potestatem in coelo et in terra (Matth. 28, 18.) et exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. (Philip. 2, 9—10.) Quid ergo? Introspicite, V. Fratres! per ostium, quod apertum vidit S. Joannes, in coelum et cognoscite, quid srt partium nostrarum erga SS. Redemtorem in terra. Idem nobis faciendum cum majestate divina in terris — dicit S. Theresia clari- ficata moniali, ut S. Alphonsus narrat, — quod faciunt Sancti in coelis. — »Vidi turbam magnam, — testatur S. Joann. Ap. — quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis, stantes ante thronum et in con­spectu Agni et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum et Agno« (Apoc. 7, 9-—10.) Vocate ergo, V. Fratres! populum, congregate coetum et personate hymnum et canticum: laudem Dei, Salvatoris nostri. Sit »benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen.« (Apoc. 7, 12.) Nolite falli V. Fratres! Nobis populis christianis non est cultura, nisi quam Christi fides attulit; projicimus hanc, nullam habemus. Omnes ceterae religionum formae nec ullum nobis relinquunt locum. Si desinimus esse Christiani, non erimus Judaei, neque Mahomedani, neque ethnici vulgares, sed atheistae evadimus. Funda­mento atheismi societas humana nulla superstrui, nulla consistere potest. Ergo vel deliberate retro ad Christum, vel sine Christo praecipitanter in interitum! (Petr. Roh. S. J.) Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat! Media ad glorificandum SS. Redemtorem et promovendum religionis cultum uberius in Cire. Nr. V. a. 1898. exponuntur. Talia sunt memorabiliora:

Next

/
Oldalképek
Tartalom