A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

40 perpetuum consequentibus, supplicatio novendialis ante Pente­costes, in omnibus curialibus templis et, si Ordinarii locorum utile judicarint, in aliis etiam templis sacrariisve fiat. Omnibus autem, qui eidem novendiali supplicationi interfuerint, et ad mentem Nostram rite oraverint, eis annorum septem septemque quadragenarum apud Deum indulgentiam in singulos dies concedimus; tum plenariam in uno quolibet eorumdem dierum vel festo ipso die Pentecostes, vel etiam quolibet ex octo subsequentibus, modo rite confessione abluti sacraque communione refecti ad eamdem mentem Nostram pie supplicaverint. Quibus deneficus frui pariter eos posse volumus, quos publicis illis precibus legitima causa prohibeat, vel ubi non ita commode, secundum Ordinarii prudentiam, in templo res fieri possit; dum tamen supplicationi novendiali privatim detur opera ceteraeque conditiones expleantur. Hoc praeterea placet de thesauro Ecclesiae in perpetuum tribuere, ut si qui vel publice vel privatim preces aliquas ad Spiritum Sanctum pro ]lietate sua iterum praestent quotidie per octavam Pentecostes ad festum inclusive sanctae Trinitatis, ceterisque ut supra conditionibus rite satisfecerint, ipsis liceat utramque iterum consequi indul­gentiam. Quae omnia indulgentiae munera etiam animabus piis igni purgatorio addictis converti in suffragium posse, misericorditer in Domino concedimus. Jam Nobis mens animusque ad ea revolat vota, quae initio aperuimus, quorum eventum summis precibus a divino Spiritu flagitamus, flagitabimus. Agite, Venerabiles Fratres, Nostris cum precibus vestras consocietis, vobisque hortatoribus universae christianae gentes conjungant suas, adhibita conciliatrice potenti et perac- cepta Virgine Beatissima. Quae ipsi rationes cum Spiritu Sancto intercedant intimae admirabilesque, probe nostis, ut Sponsa ejus immaculata merito nominetur. Ipsius deprecatio Virginis multum profecto valuit et ad mysterium Incarnationis et ad ejusdem Paracliti in Apostolorum coronam adventum. Communes igitur preces pergat ipsa suffragio suo benignissima roborare, ut in universitate nationum tam misere laborantium divina rerum prodigia per almum Spiritum feliciter instaurentur, quae vaticinatione Davidica sunt celebrata: Emittes Spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae.1 — Caelestium vero donorum auspicem et benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem pera­manter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die y-a Maji anno 1897. Pontificatus Nostri vigesimo. LEO PP. XII1. Devotionem novemdialem in honorem S. Spiritus a Sua Sanctitate ope hujus Encyclicae, sine ulla speciali ritus et modi determinatione, in perpetuum ordi­natam DD. Curati in parochialibus et Regulares Familiae in suis respective ecclesiis pro suo pietatis zelo ac debito erga Apostolicam Sedem obsequio instituent et asservabunt, ubi et quem ad modum adjuncta localia permiserint, fidelibus praevie invitatis ac monitis de Indulgentiis, quas Sanctissimus Dominus huic devotioni cle­menter adjunxit. Jaurini die 2 i-a Maji 1897. ■ Ps. Cili., 30.

Next

/
Oldalképek
Tartalom