A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

39 justissimo Dei judicio obcaecati falsa pro veris habituri sint, et Inijus mundi prin­cipi, qui mendax est et mendacii pater, tamquam veritatis magistro credituri: Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio;1 in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum.2 Quoniam vero Spiritus Sanctus in nobis, ut supra monuimus, quasi suo quodam in templo habitat, suadendum est illud Apostoli: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis.9 Idque ipsum non satis est, indigna omnia defugere, sed omni virtutum laude christianus homo nitere debet, ut hospiti tam magno tamque benigno placeat, castimonia in primis et sanctitudine; casta enim et sancta addecent templum. Hinc idem Apostolus: Nescitis, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ŕ formidolosae eae quidem, sed perquam justae minae. — Postremo, Spiritum Sanctum exorari et obsecrari oportet, quippe cujus praesidio adjumentisque nemo unus non egeat maxime. Ut enim quis­que est inops consilii, viribus infirmus, aerumnis pressus, pronus in vetitum, ita ad eum confugere debet, qui luminis, fortitudinis, consolationis, sanctitatis fons patet perennis. iVtque illa homini in primis necessaria, admissorum venia, ab eo potissimum expetenda est: Spiritus Sancti proprium est, quod sit donum Patris et Filii; rem missio autem peccatorum fit per Spiritum Sanctum, tamquam per donum Dei;5 de quo Spiritu apertius habetur in ordine rituali: Ipse est remissio omnium peccatorum,s — Quanam vero ratione sit exorandus, perapte docet Ecclesia, quae supplex eum compellat et obtestatur suavissimis quibusque nominibus: Veni pater pauperum, veni dator munerum, veni lumen cordium: consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium; eumdemque enixe implorat, ut eluat, ut sanet, ut irriget mentes atque corda, detque confidentibus et virtutis meritum, et salutis exitum, et perenne gaudium. Nec dubitare ullo pacto licet, an hujusmodi preces auditurus ille sit, quo actore scriptum legimus: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.1 Demum hoc est fidenter assidueque supplicandum, ut nos quotidie magis et luce sua illustret, et caritatis suae quasi facibus incendat; sic enim fide et amore freti acriter enitamur ad praemia sempiterna, quoniam ipse est pignus hereditatis nostrae.8 Habetis, Venerabiles Fratres, quae ad fovendum Spiritus Sancti cultum monendo hortandoque placuit edicere; minimeque dubitamus, quin ope praesertim navitatis sollertiaeque vestrae praeclaros in christiano populo sint fructus latura. Nostra quidem tantae huic rei persequendae nulla unquam defutura est opera, atque etiam consilium est, ut quibus subinde modis videbitur opportunius, idem pietatis studium tam praestabile alamus et provehamus. Interea, quoniam biennio ante, datis litteris Provida matris, peculiares preces, easque ad maturandum Christianae unitatis bonum, in sollemnibus Pentecostes catholicis commendavimus, libet de hoc ipso capite ampliora quaedam decernere. Decernimus igitur et mandamus, ut per ori) em catholicum universum, hoc anno item que annis in 1 II. Thess. II., io. — 2 I. Tim. IV., I. — 3 Eph. IV., 30. — 4 I. Cor. III., 16., 17. — 5 Summ th. 3-a, q. III., a. 8. ad 3. m. — e In Miss. rom. fer. III., post Pent. — 7 Rom. VIII., 26. — 8 Eph. I., 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom