A Győri Püspökség Körlevelei, 1895

Tartalomjegyzék

I IŇTr. X. Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi ! In limine novi, quem Deo largiente ingressi sumus, anni Vos salutaturus, avet animus, — quod totus Regni episcoporum intendit chorus —- Vos creditosque curis Vestris fideles, tot inter angustias, tot inter dolores, queis premimur universi hac temporum iniquitate, solari atque confortare in Domino, simulque consolari in Vobis per eam, quae invicem est, fidem Vestram atque meam.* 1) Non estis nescii, VV. FF. et FF. DD. —- ut alia, quae postremis annis corda nostra angustiis doloribusque replebant, praetereamus mala —, legem de matrimonio, quod vocant civile, die 18. Decembris anni elapsi publicis illatam esse tabellis. Nostis VV. FF. et FF. DD. nos grandis, quod a Deo accepimus, muneris memores, nulli defuisse sollicitudini, nulli pepercisse labori, ut tantum malum a grege nostro, a patria nostra propulsaretur. Nostis, nos devotissimas supplicesque ad Regem Apostolicum dedisse litteras, quibus exposuimus instituti illius rationem fidei Catholicae, juribus Ecclesiae injuriosam, throno patriaeque perniciosam. Dedimus et litteras ad Regni gubernium, easdemque, quas institutum illud Sanctae Dei Ecclesiae fidei, juribusque inferat injurias, quaeque in ipsam rempublicam ex eodem redundent mala, extulimus. Nostis, nos pastoralibus ad Vos fidelesque nostros dimissis litteris' cunctas, quas institutum illud in fidem nostram, libertatem nostram, in Ecclesiam nostram continet injurias, et cuncta, quae familiae christianae, reipublicae fundamento, ipsiusque reipublicae ordini salutique nonmodo minatur pericula, sed tristi aliarum gentium experientia teste, infligit mala, in aprico posuisse. Nostis, nos in comitiis regni, viris Ecclesiae Sanctae fidelissimis stipatos, eorumque zelo et opere adjutos, contra legem illam levasse vocem nostram, dedisse suffragia nostra. • Ast proh dolor conamina nostra cuncta, cuncta molimina, sperato caruere effectu. Nostrum jam est, ut erigamus dejectionem populi nostri.2) Nolite itaque VV. FF. et FF. DD. despondere animos. Mementote verborum crucem passi Domini: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum!:!) Mementote: haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra4). Grande remedium , solatium habere de Christo.5) Aspicientes itaque in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contemta, atque in dextera sedis Dei sedet,0) pergite una nobiscum cumque populo fideli, humillimis, ferventissimis, assiduisque precibus flagitare, ut gregis sui, quem pretiosissimo suo sanguine redemit, misereatur, removeat a nobis, a fidelibus nostris, tantas angustias, tantos dolores ; restituat misericors Ecclesiae Sanctae sanctaeque fidei nostrae jura ‘) Rom. I, 12. — *) I. Machab. 3, 43. — *) Joan. 16, 33. — 4) 1. Joan. 5. 4. — 5) S. Ambr. De fide 1. 2. c. II. — 6) Hebr. 12, 2. Nr. 30. Adhortatio pro novi anni initio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom