A Győri Püspökség Körlevelei, 1895
Tartalomjegyzék
2 atque libertatem. Implorate suppliciter una nobiscum fidelibusque nostris, opem Beatissimae Virginis Mariae, cujus materno patrocinio dulcissimo patriam nostram commendabat Sanctus Rex Stephanus; implorate suppliciter opem ipsius Sancti Regis, Statoris Regni nostri, qui hanc patriam omni beneficiorum genere ornavit et auxit; exorate Patronam nostram sanct/ssimam, exorate Patronum piissimum, ut propitii nos e coelo respiciant, firmissimo patrocinio tueantur, nostrasque preces potentissimo suo fulciant interventu. Sed et zelo fatigari nescio pergite ministerio verbi instare1), cunctasque muneris Vestri partes ea, qua par est, industria explere. In ministerium Sanctorum ordinastis Vosipsos ;2) state firmiter in hoc sancto Vestro proposito, quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae.3) A Christi in terris Vicario accepere Hungáriáé Aniistites :4) »Ineo genere rerum, quae omnium animos istic postremo hoc tempore permoverunt, Apostoliéi officii nostri ratio postulat, ut Vos Clerumque Vestrum ad animorum constantiam, ad concordiam, ad alacritatem in erudiendis monendisque opportune populis curae Vestrae concreditis enixius cohortemur.« Constanti itaque concordique animo annunciate populo fideli fidem Christi, quam Sancta Catholica tenet Ecclesia, hortantes eos, ut hoc imprimis rerum nostrarum difficillimo cursu, assidue precentur Deum : Adauge nobis fidem.3) Imprimis hortemini eos, ut Ecclesiae Dei, ejusque visibili Capiti inconcussa fidelitate, promtissimo obsequio, tenerrimo amore adhaereant. Memores ministerium altaribus Christi, non obsequium hominibus deferendum Vos recepisse6), omni seposito hominum respectu, nullis territi difficultatibus, annunciate Ecclesiae fidem, doce- teque populum curis vestris creditum, quid Ecclesiae fidei praeceptisve consonum, quid contrarium existat, monentes eos, ut fidem suam omnes inter vicissitudines, cunctisque in adjunctis vel maxime arduis intrepide, quemadmodum Christianum decet hominem, confiteantur, ac totam vitae suae rationem, paratissima in cuncta Ecclesiae ejusque Capitis praecepta ac monita voluntate, huic fidei reddant conformem. Mementote VV. FF. et FF. DD.,*meminerintque fideles promissae Christo fidelitatis, quum sacro baptismate abluti, et Chrismate sancto uncti fuistis. His promissis invicta animi fortitudine oportet stare. Hoc est — monet S. Cyprianus — confessorem Domini, hoc est esse martyrem Christi, servare vocis suae inviolatam circa omnia et solidam firmitatem.7) Quamobrem et Vos VV. FF. et FF. DD. fidelesque Vestri, vexillum crucis in fronte Vestro portantes,8) exemplo et auctoritate nostra confirmati, religionis causam fortes et animosi suscipiatis firmiterque tueamini, necesse est, in vita privata aeque ac in publica. Idcirco etiam in praesentibus, quibus affligimur, calamitatibus, una nobiscum, quos Deus Vobis duces constituit, omnem, quam divina et humana lex praebet permittitque operam, impendite, ut in suo Christianum conjugium stet honore, et Sanctae Ecclesiae fideique nostrae sarta tectaque consistant jura. ') Act. 6, 4. — *) i. Cor. 16, 15. — *) Rom. 16, 4. — *) Ep. encycl. Constanti Hungarorum. — 5) Lucae 17, 5. — 6) S. Ambr. De off. min. 1. 1. c. 20. — 7) Ep. 25. — 8) S. Hier. Apol. adv. Rufíin. 1. 2.