A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

.25 deferre, ut nullum eorum auctorum scribendo aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in eis offendero litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud, quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse, quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam.»1) At vero omni graviorum artium instrumento pro sanctitate Bibliorum plene perfecteque contendere, multo id majus est, quam ut a sola interpretum et theolo­gorum sollertia aequum sit expectari. Eodem optandum est conspirent et connitan- tur illi etiam ex catholicis viris, qui ab externis doctrinis aliquam sint nominis auctoritatem adepti. Horum sane ingeniorum ornatus, si nunquam antea, ne nunc quidem, Dei beneficio, Ecclesiae deest; atque utinam eo amplius in fidei subsidium augescat. Nihil enim magis oportere ducimus, quam ut plures validioresque nanci­scatur veritas propugnatores, quam sentiat adversarios; neque res ulla est, quae magis persuadere vulgo possit obsequium veritatis, quam si eam liberrime profi­teantur, qui in laudata aliqua praestent facultate. Quin facile etiam cessura est ob­trectatorum invidia, aut, certe non ita petulanter jam traducere illi audebunt inimicam scientiae, fidem, quum viderint a viris scientiae laude nobilibus summum fidei honorem reverentiamque adhiberi. — Quoniam igitur tantum ii possunt religioni importare commodi, quibus cum catholicae professionis gratia felicem indolem ingenii benignum Numen impertiit, ideo in hac acerrima agitatione studiorum, quae Scripturas quoquo modo attingunt, aptum sibi quisque eligant studii genus, in quo aliquando excel­lentes, objecta in illas improbae scientiae tela, non sine gloria, repellant. — Quo loco gratum est illud pro merito comprobare nonnullorum catholicorum consilium, qui ut viris doctioribus suppetere possit, unde hujusmodi studia omni adjumentorum copia pertractent et provehant, coactis societatibus, largiter pecunias solent conferre. Optima sane et peroportuna temporibus pecuniae collocandae ratio. Quo enim ca­tholicis minus praesidii in sua studia sperare licet publice, eo promptiorem effusi- oremque patere decet privatorum liberalitatem; ut quibus a Deo aucti sunt divitiis eas ad tutandum revelatae ipsius doctrinae thesaurum velint convertere. — Tales autem labores ut ad rem biblicam vere proficiant, insistant eruditi in iis tamquam principiis, quae supra a Nobis praefinita sunt ; fideliterque teneant, Deum, condito­rem rectoremque rerum omnium, eumdem esse Scripturarum auctorem; nihil pro- pterea ex rerum natura, nihil ex historiae monumentis colligi posse, quod cum Scri­pturis revera pugnet. Si quid ergo tale videatur, id sedulo submovendum, tum adhi­bito prudenti theologorum et interpretum judicio, quidnam verius verisimiliusve habeat Scripturae locus, de quo disceptetur, tum diligentius expensa argumen­torum vi quae contra adducantur. Neque ideo cessandum, si qua in contrarium species etiam tum resideat; nam quoniam verum vero adversaii haudquaquam po­test, certum sit aut in sacrorum interpretationem verborum aut in alteram dispu­tationis partem errorem incurrisse; neutrum vero si necdum satis appareat, cun­ctandum interea de sententia. Permulta enim ex omni doctrinarum genere sunt diu multumque contra Scripturam jacta, quae nunc, utpote inania, penitus obsolevere; item non pauca de quibusdam Scripturae locis (non proprie ad fidei morumque per­‘) Ep. LXXXII, I. et crebrius alibi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom