A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

tinentibus regulam) sunt quondam interpretando proposita, in quibus rectius postea vidit acrior quaedam investigatio. Nempe opinionum commenta delet dies; sed« veri­tas manet et invalescit in aeternum1)«. Quare, sicut nemo sibi arrogaverit, ut omnem recte intelligat Scripturam, in qua se ipse plura nescire, quam scire fassus est Augustinus:2) ita si quid inciderit difficilius, quam explicari possit, quisque eam sumet cautionem temperationemque ejusdem Doctoris: »Melius est vel premi inco­gnitis, sed utilibus signis, quam inutiliter ea interpretando, a jugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere3)«. —- Consilia et jussa Nostra si probe verecunde- que erunt secuti, qui subsidiaria haec studia profitentur, si et scribendo et docendo studiorum fructus dirigant ad hostes veritatis redarguendos, ad fidei damna in ju­ventute praecavenda, tum demum laetari poterunt digna se opera sacris Litteris inservire, eamque rei catholicae opem afferre, qualem de filiorum pietate et do­ctrinis jure sibi Ecclesia pollicetur. Haec sunt, Venerabiles Fratres quae de studiis Scripturae sacrae pro op­portunitate monenda et praecipienda aspirante Deo, censuimus. Jam sit vestrum curare, ut qua par est religione custodiantur et observentur; sic ut debita Deo gratia, de communicatis humano generi eloquiis sapientiae suae, testatius eniteat, optataeque utilitates redundent, maxime ad sacrae juventutis institutionem, quae tanta est cura Nostra et spes Ecclesiae Auctoritate nimirum et hortatione date alacres operam, ut in Seminariis, atque in Academiis, quae parent ditioni vestrae haec studia justo in honore consistant vigeantque. Integre feliciterque vigeant, mo­deratrice Ecclesia, secundum saluberrima documenta et exempla SS. Patrum laudatamque majorum consuetudinem; atque talia ex temporum cursu incrementa accipiant, quae vere sint in praesidium et gloriam catholicae veritatis, natae divi­nitus ad perennem populorum salutem. — Omnes denique alumnos et administros Ecclesiae paterna caritate admonemus, ut ad sacras Litteras adeant summo semper affectu reverentiae et pietatis; nequaquam enim ipsarum intelligentia salutariter ut opus est, patere potest, nisi remota scientiae terrenae arrogantia, studioque sancte excitato ejus quae desursum est, sapientiae. Cujus in disciplinam semel admissa mens, atque inde illustrata et roborata, mire valebit, ut etiam humanae scientiae quae sunt fraudes dignoscat et vitet, qui sunt solidi fructus, percipiat et ad aeterna i efe- rat; inde potissime exardescens animus, ad emolumenta virtutis et divini amoris piritu vehementiore contendet: Beati, qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum*). Jam divini auxilii spe freti et pastorali studio vestro confisi, Apostolicam benedictionem, caelestium munerum auspicem Nostraeque singularis benevolentiae testem, vobis omnibus, universoque Clero et populo singulis concredito peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 18 Novembris anno 1893. Pontificatus Nostri sextodecimo. Leo PP. XIII. Jaurini; die 10-a Februarii 1894. Joannes m. p., Episcopus. ') III. Esdr. 4, 3S. — *) Ad. Januar, ep. LV, 21. — 3j De doctr. ehr. III, 9, 18. — *) Ps. XVIII, 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom