A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

24 ad aliquas tantum sacrae Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem divinam ad res fidei morumque, nihil praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrentur, de veritate senten­tiarum quum agitur, non adeo exquirendum, quaenam dixerit Deus, ut non magis per­pendatur, quam ob causam ea dixerit. Etenim libri omnes atque integri, quos Ecclesia tamquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante conscripti sunt; tantum vero abest, ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium e-t, Deum, summam Veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse. — Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae, sollemni etiam sententia in Conciliis definita Florentino et Tridentino; confirmata denique atque expressius declarata in Concilio Vaticano, a quo absolute edictum: Veteris et novi Testamenti libri integri cum omnibus suis 'partibus, prout in ejusdem Concilii (Tridentini) decreto recensentur, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt. Eos vero Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant; sed propterea quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem.1) Quare nihil admodum refert. Spiritum Sanctum asssumpsisse homines tamquam instrumenta ad scribendum, quasi, non quidem primario auctori, sed scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supernaturali ipse virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia, eaque sola, quae ipse juberet, et recte mente conciperent, et fideliter conscribere vellent, et apte infallibili veritate exprimerent; secus, non ipse esset auctor sacrae Scripturae universae. Hoc ratum semper habuere Ss. Patres: «Itaque, ait Augustinus, quum illi scripserunt, quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit; quandoquidem membra ejus id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt:»2) pronunciatque S. Gregorius M.: «Quis haec scripserit, valde supervacanee quaeritur, quum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit; Ipse scripsit, qui et in illius opere inspirator extitit.»3) Consequitur, ut qui in locis authenticis Librorum sacrorum quid­piam falsi contineri posse existiment, ii profecto aut cathclicam divinae inspirationis notionem pervertant, aut Deum ipsum erroris faciant auctorem. Atque adeo Patribus omnibus et Doctoribus persuasissimum fuit, divinas Litteras, quales ab hagiographis editae sunt, ab omni omnino errore esse immunes, ut propterea non pauca illa, quae contrarii aliquid vel dissimile viderentur afferre, (eademque fere sunt, quae nomine novae scientiae nunc objiciunt), non subtiliter minus quam religiose compo­nere inter se et conciliare studuerint; professi unanimes, Libros eos et integros et per partes a divino aeque esse afflatu, Deumque ipsum per sacros auctores elocutum nihil admodum a veritate alienum ponere potuisse. Ea valeant universe, quae idem Augustinus ad Hieronymum scripsit:» «Ego enim fateor caritati tuae, solis eis Scri­pturarum libris, qui jam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque ‘J Sess. III. c. II, de revei. — 2) De consensu Evangel. 1. I, c. 35. — 3) Pfaef. in Job, n. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom