A Győri Püspökség Körlevelei, 1892
Tartalomjegyzék
ô Nr. II. Sua Sanctitas Leo PP. XIII. novissime generalem dispensationem in lege jejunii et abstinentiae concedere dignatus est pro iis locis, in quibus morbus »influenza« dictus grassatur. Quae Suae Sanctitatis gratia in iis locis, in quibus iste morbus revera grassatur, fidelibus ex ambone publicanda erit. Tenor autem dispensationis Pontificiae est sequens : Nr. 521. Dispensatio Papalis in jejunio et abstinentia ratione morbi grassantis »influenza.« S R. UNIVERSALIS INQUISITIO AD OMNES ARCUI EPISCOPOS, EPISCOPOS ET LOCORUM ORDINARIOS CATHOLICI ORBIS. Apostolicae potestatis et benignitatis curas ad se vocavit conditio et genu« morbi, qui hoc tempore non Europam modo, sed alias Orbis regiones late pervasit. Hoc enim grassante malo permotus Sanctissimus Dominus Leo XIII. pro summo studio, quod gerit, ut non solum in iis, quae animi sunt, sed in iis etiam, quae sunt corporis, bono Fidelium consulat, Suae sollicitudinis esse putavit ea praesidia, quae in sua potestate sunt, conferre Fidelibus, quae corporis vitaeque incolumitati adversus morbi vim dominantis prodesse posse visa sunt. Quamobrem ministerio Sacri Consilii Supremae Romanae Universalis Inquisitionis utens, omnibus Archiepiscopis, Episcopis e: locorum Ordinariis Catholici Orbis cunctis in regionibus, qua morbus, de quo supra dictum est, incubuit, Apostolica auctoritate facultatem impertit, ut Fideles, queis praesunt, a lege solvant, qua abstinentiam et jejunium servare tenentur, donec iisdem in locis, ipsorum judicio, hanc Apostolicam indulgentiam publicae valetudinis ratio et conditio requirat. Optat autem Sanctitas Sua, ut dum Fideles Apo- stolica hac benignitate utuntur, studeant impensius piis vacare operibus, quae ad divinam clementiam demerendam valent. Quapropter eos hortatur, ut sublevandis caritate egenis, celebrandis ad preces et sacra officia templis, frequentique Sacramentorum usui ad Deum exorandum placandumque studiose dent operam, cum aperte pateat crebra, quibus affligimur mala, ad divinam justitiam esse referenda, quae ob corruptos mores et late exundantem flagitiorum colluviem justas poenas ab hominibus expetit. Romae, die 14. Januarii Anno 1892. R. Card. Monaco. Jaurini, die 10-a Februarii 1892. Pro tempore adpropinquantis S. Quadragesimae ratione disciplinae abstinentiae et jejunii in iis locis, ubi supra publicatae dispensationis Papalis usus haberi legitime nequit, ea omnia valere declaro, quae annis praecedentibus fundamento dispositionis meae in Circularibus a. 1871. pag. 5. sub Nr. 285. promulgatae eatenus ordinata sunt. Ubi propter peculiaria adjuncta amplior nefors legis venia exoptabilis videretur, pro ea impetranda expositis motivis specialiter ad Ordinariatum recurrendum erit. Jaurini, die 10-a Februarii 1892. Nr. 522. Observantia Quadragesimalis.