A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

31 Nr. VIII. In Litteris Circularibus a. 1883. sub Nr. 730. pag. 21—24. publicata fuit Instructio S. Congregationis Officii sive Universalis Inquisitionis de modo probandi in judicio obitum conjugis absentis ad effectum novi matrimonii ineundi. Nuper eatenus de novo quaestiones eidem S. Congregationi propositae sunt, ad quas ema­nata responsa parem, sicut praecitata Instructio, attentionem nostram provocant) quare haec quoque cum expositione integra status quaestionis motae in subnexis communicanda duxi. Beatissime Pater! Humiliter expetitur interpretatio authentica Instructionis S. Congregationis de Propaganda Fide a. 1883. De Judiciis ecclesiasticis Art. IV. De impedimento ligaminis §. 43. quoad passum: «Quodsi de matrimonio contrahendo agatur, hoc permitti numquam poterit, donec de morte prioris conjugis certo constiterit.» Status quaestionis. Coram tribunali ecclesiastico Curiae N. duae causae agebantur ad hunc effectum, ut vir, qui ante 30—38 annos evanuit, nec de eo habetur notitia ulla, pro mortuo declaretur, et ut parti derelictae fas sit II. nuptias inire. Judex I. instantiae, processu in forma confecto, nec unum quidem testem certum de morte conjugis adduxit, nihilominus obitum ex conjecturis, indiciis, edicta­libus, diuturna absentia tot annorum certo probatum juridice praesumpsit, et parti accusanti libertatem dedit ad matrimonium II. coram Ecclesia contrahendum, quod jam civiliter initum erat et proles suscepta. Judex in appellatorio simpliciter sententiam rejecit, deducens, hic esse casum de matrimonio contrahendo, ideoque nunquam permittitur convolatio ad II. nuptias, nisi certo, i. e. per documenta, testes, de morte prioris conjugis constiterit; prae­sumptiones vero, indicia et aliae circumstantiae, quae respiciunt mortem prioris con­jugis, perpendendae sunt tantum in casu matrimonii contracti, quando de valore secundarum nuptiarum agitur. (Cfr. Instructio de Judiciis eccles. §. 53. ad finem.) Proinde oritur fundamentale dubium, quomodo componi possit sensus litte­ralis passus concernentis Instructionis de Prop. Fide cum novissima Instructione S. R. U. Inquisitionis: De Status Libertate ante nuptias probanda de die 29. Augusti a. 1890. ubi dicitur: In matrimonio contrahendo, si' testes responderint, nupturientes habuisse uxorem vel maritum, sed esse mortuos . . . non detur licentia, nisi prius recepto testimonio authentico a rectore hospitalis, in quo praedicti decesserunt, vel a rectore ecclesiae aut coemeterii, in quo humata fuerunt eorum cadavera. Si tamen hujusmodi testimonia haberi non possunt, non excluduntur aliae probationes, quae de jure communi possunt admitti, dummodo sint legitimae et sufficientes. . . . Judex servatis servandis . . . poterit judicare, an sit concedenda licentia, necne. Insuper admittit Instructio S. Congreg. Inquisitionis data Archiepiscopo N. de die 6. Februarii a. 1863. declarationem mortis conjugis, quando nullus testis haberi queat et per consequens in casu matrimonii contrahendi: Judex ex conjecturis Nr. 1695. Responsa S. Congr. Inquis, de probando obitu conjugis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom