A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

28 Nr. 1560. Observanda de matrimonio, quod ex infi­delitate ad fi­dem conversus conjux inire vult. Infidelium matrimonia quamvis Sacramenti proprie dicti rationem non fiabeant, quae Haberi non potest ante baptismum, qui est aliorum sacramentorum janua, vera tamen sunt et indissolubilia matrimonia, prout sacris declaratur canoni­bus. Quae indissolubilitas e jure divino profluit, cum eam Deus in Paradiso insti­tuerit.1 Ipsi proinde infideles, dum vivunt in infidelitate, non possunt proprio arbi­trio et consensu vinculum matrimonii dissolvere, neque si vel unus vel ambo eorum ad fidem Christi convertuntur, matrimonium per se dissolvitur, cum dicente Inno- centio III.2 „per Sacramentum Baptismi non solvantur conjugia, sed crimina dimit­tantur.“ Solutio igitur matrimonii, quae potest fieri, quando unus ex infidelibus con- jugibus fidem Christi amplectitur, fundatur in divina dispositione, quam Christus Dominus ob favorem fidei in sua Ecclesia reliquit et S. Paulus his promulgavit ver­bis.3 „Caeteris ego dico, non Dominus, si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam .... quod si infidelis discedit, dis­cedat: non enim servituti subjectus est frater aut soror in huiusmodi: in pace au­tem vocavit nos Deus.“ Quem proinde casum multi Canonistae vocant casum Apo­stoli. De hac solutione Innocentius III. ita decrevit et statuit.4 „Si alter infidelium conjugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur ad secunda, si voluerit, vota transibit. Et in hoc casu intel- ligimus, quod ait Apostolus: Si infidelis discedit, discedat. Frater enim vel soror non est servituti subjectus in huiusmodi; et canonem etiam, in quo dicitur: Contumelia Creatoris solvit jus matrimonii circa eum, qui relinquitur.“ Tres igitur, ut solutio locum habere possit, ponuntur requirunturque conditiones, nimirum 1. ut alter con­jux in infidelitate, paganismo vel judaismo, persistat; 2. ut praeterea cum converso ad fidem conjuge nolit cohabitare; 3. ut siquidem cum eo cohabitare velit, id ta­men fieri nequeat absque contumelia Creatoris i. e. absque periculo fidei vel morta­lis peccati pro parte conversa. Absque eo, quin constet de praemissis, sive de eo, quod conjux infidelis renuat converti, et renuat cum converso cohabitare, vel saltem nolit sine contumelia Creatoris cohabitare cum illo, non est integrum converso ad fidem conjugi ad alia vota transire. Quaeritur itaque, quid agendum conjugi jam catholico, ut certo sciat, conjugem suum infidelem obstinatum esse in infidelitate, nec cum ipso velle cohabitare? Fieri debet ea de re conjugis infidelis interpellatio, quam necessariam esse declaravit S. Congregatio apud Benedictum XIV.5 et ipse modo laudatus Summus Pontifex in praeclarissimo opere de Synodo Dioec.6 qui alio loco citati operis7 8 observat, interpellationem infidelis conjugis sequi e dictis: si enim conversus non possit novum inire matrimonium, quando alter converti et pacifice cohabitare consentit, prius in hoc necessario debet inquirere. Si autem interpellatio conjugis infidelis sit moraliter impossibilis, vel quia ignoratur nec potest erui locus 1 Cap. unie. de voto et voti redempt. in 6° 3, 15, et Cap. Gaudemus 8 de divort. X. 4. 19. 8 Cit. cap. Gaudemus. 8 I. Cor. 7, 12. et sequ. 4 In cap. Quanto 7 de divort. X. 4. 19. 6 Qnaest. 241. 8 Lib. VI. cap. IV. num. 3. 8 Lib. XIII. cap. XXI. num. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom