A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

29 commorationis eius, vel quia responsum ab illo haberi nequeat, hoc in casu inter­pellatio omitti potest, sed cum praevie expetenda et obtinenda dispensatione Summi Pontificis, quemadmodum declaravit S. Congr. Concilii a. 1722.1 et quemadmodum statuit ipse Benedictus XIV.2 nimirum, ut interpellatio non omitteretur absque au­ctoritate Summi Pontificis. Absque dispensatione, de qua sermo est, saepe vanum prorsus foret privilegium, ab Apostolo promulgatum; pars enim infidelis posset illud inutile reddere et sic alterum denuo ad infidelitatem pertrahere. Dispensant autem Summi Pontifices in facienda interpellatione non solvendo matrimonium, sed inter­pretando jus divinum et declarando, tunc locum habere privilegium Apostoli, prout observavit Benedictus XIV.3 Ut in modo procedendi cum conjuge ex infidelitate ad fidem converso, et ad nova vota transire volente, nulla e parte aberretur, in memo­riam revocare operae pretium duxi canonicas eatenus vigentes sanctiones, eo reli­giosius observandas, quod agatur de re gravissima; eo suapte intellecto, quod in eiusmodi casibus DD. Curati semper ad Ordinariatum recurrere debeant, cuius est, rem cognoscere, disponenda disponere et declarare, sufficienter constare de conjugis infidelis recusatione, ideoque parocho licere, ut secundis conversi conjugis nuptiis assistat. Strigonii, die 25-a Februarii, 1887. E substratis borsum matricularibus extractibus observare licuit, invaluisse in quibusdam ADioecesis huius parochiis usum seu potius abusum, patrem illegiti­mae prolis in rubricam pro nominibus parentum destinatam inscribendi, ex quo deinde fit, ut illegitima proles nomen patris usurpet, ad quod tamen gerendum nul­lum jus habet. Secundum doctrinam juris canonici, conformem juri patrio, pater no­men familiae suae in prolem a se progenitam duplici solum modo transfundere po­test et quidem 1. per matrimonium legitimum, quod cum matre prolis contrahit quodve radicem constituit jurium ex matrimonio legitimo in proles redundantium, inter quae principalem occupat locum, quod progenitae ex matrimonio proles nomen patris sortiantur. 2. per adoptionem perfectam, ad normam vigentium in patria le­gum peractam. Quodsi itaque pater naturalis prolem suam illegitimam cum consensu competentis auctoritatis civilis adoptat, proles acquirit jus assumendi et gerendi no­men patris ipsam adoptantis. Praeter hos duos casus, nomen patris per spontaneam dumtaxat, ast auctoritate concernentis jurisdictionis roboratam nominis prioris com­mutationem potest derivari in prolem, quando sc. haec nomen suum cum indultu ministeriali commutat et loco illius nomen patris assumit. Hic tamen casus, ad jus familiare, de quo nunc agitur, non spectat. His ex jure praejactis manifestum est, inscriptionem matricularem parentum illegitimae prolis ita institui debere, ne ex inscriptione ipsa proles illegitima ansam sibi sumere et jus formare queat gerendi nomen patris, vel ne jurisdictiones variae, ad quas extractus matricularis pervenit, per id, quod patris nomen in rubrica pa­rentum occurrat, in errorem inducantur, prolique illegitimae nomen patris tribuant. Nr. 1561. Normae in matriculari in­scriptione pa­rentum pro­lium ^legiti­marum obser­vandae. 1 Vide Bened. XIV. de Synod. Dioec. lib. VI. 1. cit, • Const. XXXVI. Bullar. t. II. 8 Cit. oper. lib. XIII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom