A Győri Püspökség Körlevelei, 1887
Tartalomjegyzék
27 tificium ac theologiam omnem, conclusis in ea etiam historia Ecclesiae litterarum explanatione sacrarum, in Patrum sanctorum scriptis eruditione, re antiquaria Christiana, linguis graeca et hebraea, tradendam inibi esse in biennium philosophiam de schola Aquinatis aeque ac mathematicorum et physicorum scientiam. Hanc enimvero accessionem ipsa temporum natura deposcebat: qua namque concutimur agitatione studiorum, et, quod est miserius, qua turba et colluvione errorum undique urgemur, utraque ea disciplina perdiscatur necesse omnino est. Altera nimirum, ut quaecumque sunt vera, sive ad lumen rationis nostrae, sive ad testimonium fidei divinae, salva et integra ex eisdem praesidiis liceat tueri; altera vero ne committamus unquam ut armamentarium illud ornatissimum, ex quo tela ab adversis partibus depromuntur quotidie in oppugnationem veritatis, prope neglectum a bonis in defensionem videatur. Ceterum nobis firmum haeret ut Collegium Anselmianum novum non secus pateat ac vetus alumnis coenobiorum omnium sodalitatis Casinensis, nec non alumnis familiarum quae ipsi tamquam matri adscriptae sunt; optamus praeterea ut familiae ceterae Benedictinorum atratae eo mittant ipsaeque de suis alumnis. Qua certe et legum animorumque consensione et communione studiorum fiet sensim, ut ea confletur, quam supra expetebamus, membrorum in unum corpus convenientia et coniunctio. Cui sententiae Nostrae et certissimae expectationi nihil addubitamus quin summa sint voluntate responsurae quotquot numerantur familiae Casinensium non in America modo, sed etiam in praeclaris coenobiis Galliarum, Belgii, Helvetiae, Austriae, Hungáriáé, Germaniae, Angliáé, Bavariae aliisque; atque adeo pro certo habemus delecturas eas omnes esse studiose alumnos spei optimae quos mittant ad Collegium Anselmianum instituendos edocendosque in tutela felici Apostolicae Sedis, haud procul a sacro Iugo, unde, tamquam e sinu, magni Patris spiritus atque ignes, in omnem virtutem et honestatem acerrimi, sese longe lateque diffuderunt. Haec autem tota res quantopere Nos tangat et teneat, te sane non fugit, Venerabilis Frater, quum etiam conveniat prorsus cum propositis aliis quae animo fovemus, praesertim ecclesiae orientali profutura. Rei vero initia ut quam fieri primum possit ponantur, Nos quoque de impensis, quantum erit facultatis, conferemus. Sed opera etiam tua inniti libet, quam, ut in conventus deliberationibus valde opportuna extitit, confidimus item fore percommodam ad dirigenda Collegii initia, ut consiliis nostris optime perficiendis ne quidquam desit aut desideretur. lam vero communibus studiis Deus faveat adsitque benignissimus. Nos te, Venerabilis Frater, Abbates singulos qui in conventum venerunt, familias omnes Benedictinorum, qui votis Nostris religiose obsequentur, singulari plane benedictione ex animo muneramur, quae ipsis et pignus extet benevolentiae Nostrae et afferat ubertatem bonorum caelestium. Datum Romae apud S. Petrum die IV ian. an. MDCCCLXXXVII Pontificatus Nostri Nono, LEO PP. XIII. Strigonii, die 24-a Februarii, 1887.