A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

26 tionis et benevolentiae. Nobis nimirum animo obversatur quem cumulum praestan­tiae et gloriae, vel in re sacra vel in civili alumni Benedicti patris sibi paraverint per diuturnitatem saeculorum quatuordecim: reminisci iucundissimum est virtutes praeclaras et generosas quas in umbra coenobiorum aluerunt; copiam tam magnam feliciter eductam et hominum sanctissimorum, qui ad honores coelitum evecti sunt, et Pontificum Maximorum, patrum purpuratorum, episcoporum, qui Ecclesiam san­ctam illustravere; tot monumenta doctrinae sacrae externaeque insignia ab ipsis edita; tot promerita in litteras artesque elegantiores atque in omnem humanitatem veram, quae quidem nisi eos tutores et vindices nactae essent, barbaria et oblivione obrutae facile iacuissent. Adversos profecto casus eosque asperrimos Ecclesia persen­sit his proximis saeculis; neque senserunt minus et alii ordines hominum religioso­rum et Benedictinus ipse; qui iacturas fecit quidem gravissimas, non eas vero ut in discrimen extremum sit unquam adductus, neu possit aliquando in pristinum hono­rem revirescere. Quamobrem, etsi aequor currimus turbulentum, satis prospere tamen augurari iuvat de hoc Ordine etiam in Italia, quae parens et altrix fuit incliti Au­ctoris, quaeque soboli eius incunabula praestitit sedemque imprimis nobilem: ut sa­tis sit Casinum meminisse, cuius recordationem bene multa attingunt, qua de fastis Ecclesiae, qua de cultu ornamentisque civitatum, perlongo aetatis decursu. Illud au­tem praestabile esset et singularis beneficii loco habendum, si monachi Casinenses repugnantibus nequidquam temporibus, sese a iacturis recreare possent, iidemque, quoad per rerum statum liceret, intimam possent disciplinam sancte conservare et famam sustinere sapientiae priscae. Quoniam vero eorum vires plus valent qui apte cohaereant inter se, spes rerum in posterum tempus longe meliorum tunc firmior multo consisteret, si varia eiusdem Ordinis membra latissime sparsa, quasi in corpus unum coalescerent, unis iisdemque legibus, una eademque rectione. Risce de causis, scis probe, Venerabilis Frater, optimum factu duximus vos in hanc Urbem accire et ad deliberandum congregare. Quibus primo loco perpen­denda et statuenda mandavimus quae pertinerent ad regulam et disciplinam: id quod per magnum animi Nostri gaudium rescivimus sollertissime esse factum et exitu se­cundo. Porro ad studia doctrinae provehenda rati sumus nihil posse rectius condu­cere quam si restituendum curaremus collegium S. Anselmi, quod duobus ante sae­culis, ad Callisti posuerat, consilio non dissimili, eximius Decessor Noster Innocen­tius XI. constitutione Inscrutabili. Videlicet collegii Anselmiani hoc fuit inde ab exor­dio praescriptum, ut in studiis Theologiae et canonum excolerentur ad quamdam perfectionem adolescentes monachi certo numero delecti ex provinciis Casinensium universis, concessu quoque ut alii admitterentur ex variis Benedictinorum familiis atratorum: quod collegium brevi sic viguit floruitque, ut alumnis eius, viris in omni laude praestantissimis, Apostolica Sedes usa plurimis sit ad procurationem ecclesiarum et ad alia praeclara munera. Itaque congruebat plane mirificeque cum iis quae apud Nos meditabamur in commoda Ordinis vestri, ut tale doctrinae et prudentiae domici­lium, tam providenter constitutum, tot fructibus laetissimisque copiosum, excitare­mus. In quo item a sociatis patribus cumulatissime optatis Nostris satisfactum est: Nostrae enim auctoritati rationem quamdam collegii reintegrandi, collatis consiliis apposite definitam, subiecerunt. Sane perplacuit quod est decretum, praeter ius pon­

Next

/
Oldalképek
Tartalom