A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

15 Ecclesia gratias agit Deo,1 „qui corporali jejunio vitia comprimit, mentem elevat, virtutem largitur et praemia,“ qua gratiarum actione simul indicat, Chri­stianae morum sanctitati haud exigua accedere incrementa ex jejuniorum et abstinen­tiae disciplina. Novit enim jejunio carnem crucifigi sive mortificari cum actibus et concupiscentiis eius, illamque victimam Dei effici, per illud porro cupiditatibus fre­num injici et hominem infirmitatis suae conscium reddi, ac ideo etiam humiliari. — Sane Sanctus et Angelicus Doctor docet2 assumi jejunium principaliter ad concu­piscentias carnis reprimendas, quia per jejunium' castitas conservatur. Unde S. Hie­ronymus dicit,3 „Sine Cerere et Baccho friget Venus,“ idest per abstinentiam cibi et potus tepescit luxuria. Et quidem jejunium adeo reprimit vitia, ut S. Ambrosius apertissime doceat: Jejunium est culpae mors, excidium delictorum, remedium sa­lutis, radix gratiae, fundamentum castitatis. Jejunium culpam perimit, ex ipsis radicibus evellit peccata, salutem procurat, gratiam conciliat, fulcit puritatem. Em- phatice idem Sanctus Doctor hoc de jejunio elogium profert:4 „Carnis terat super­biam, potus cibique parcitas.“ Carni superbiam tribuit, quae cum sit inferior mente, huic, se superiori, vult dominari. Eadem est mens S. Augustini, dicentis:5 „Jejunium purgat animam, mentem sublevat, propriam carnem spiritui subjicit, cor facit con­tritum et humiliatum, concupiscentiae nebulas dispergit, libidinum ardores exstinguit, castitatis verum lumen accendit.“ De se ipso inquit, et· testatur S. Paulus:6 „Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse repro­bus efficiar.“ Vae nobis; si talis ac tantus Apostolus, qui plus omnibus pro Christo laborabat timeat, quis securum se judicabit? „Suo nos terruit timore Apostolus, quid enim faciet agnus, ubi aries timet et tremit?“ inquit S. Augustinus.7 Asserunt nonnulli Sancti Patres, hanc Pauli castigationem esse jejunium: jejunio corpus castigabat, ra­tionique subjiciebat. Certe S. Ambrosius in epistola ad Ecclesiam Vercellensem, illo Apostoli effato nonnullorum aevi sui hominum confutabat haeresim, jejunium absti­nentiamque, tamquam nullius meriti esset et utilitatis, exsibilantium: „Audio, inquit, homines, qui dicunt, nullum esse abstinentiae meritum, nullum frugalitatis; delirare Nr. 896. Quadragesi- male jejunium fideli populo annunciandum et eius obser­vantia incul­canda. 1 In Praefat. Quadrag. 8 S. th. 2, 2. qu. 147. 8 Lib. 2. contra Jovin. cap. 6. * ln hymn. ad Prim. 8 Serm. 31. ex div. 8 I. Cor. 9. 27. ’ Cit. a S. Thom. 1. c. III.

Next

/
Oldalképek
Tartalom