A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

16 eos, qui jejuniis castigant carnem suam, ut menti subditam faciant, quod nunquam scripsisset, neque fecisset Paulus, si deliramentum putasset. Gloriatur autem dicens: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo etc. Quae istos Epicuros nova schola misit qui voluptatem praedicent, delicias suadeant?“ Si tantus ergo medicus, tale sibi pharmacum applicabat, optimum fuisse indubium est. Hoc igitur ille, sicut Pau­lus utatur, qui sicut Paulus optat salvari. Nec ipsa dumtaxat vitia reprimit jejunium, sed etiam mentem ad divina­rum rerum elevat contemplationem. Docet Angelicus Doctor jejunium ad hoc assumi,1 „quod mens liberius elevetur ad sublimia contemplanda. Unde dicitur2 quod post jejunium trium hebdomadarum revelationem acceperit a Deo.“ Quod ipsa simi­liter ratio et quotidiana rerum convincit experientia, quam prompta, agilis, expedita et ad contemplandum mens sit per jejunium libera. Nemo satis pro dignitate valet exprimere, quantum ad actus mentales conducat temperantia. Magnam habet cum corpore anima connexionem ac dependentiam. Hinc illud iit, quo magis quis se intra temperantiae limites coercet, tanto aptior est ad intelligendum, penetrandum, inve­niendum, et reliqua peragenda mentis exercitia. Hinc illud vetus et verum dictum: Aurora Musis amica. Quaerit laudatus Doctor Angelicus3 num convenienter tempora jejunii ecclesiastici determinentur? Ad quaestionem affirmative respondet: Jejunium enim, inquit, ad duo ordinatur; ad deletionem scilicet culpae, et ad elevationem mentis in superna. Et ideo illis temporibus specialiter fuerant jejunia indicenda, in quibus oportebat homines a peccatis purgari, et mentem fidelium elevari in Deum per devotionem. Quae praecipue ante paschalem solemnitatem imminent, quando peccata hominum remittuntur, et mens hominis per devotionem debet elevari ad aeternitatis gloriam, quam Christus resurgendo inchoavit. Ideo Ecclesia Sancta ante solemnitatem paschalem jejunandum statuit. Ob id etiam ab Ecclesia vigiliae sunt institutae ante dies festos, ut in eisdem melius mysteria, quae celebrantur, considerare valeamus et penetrare. Sicut autem jejunium mentem elevat ita e contrario gula, cibi, vinum men­tem opprimunt, aciem tollunt eamque quadamtenus absorbent, ut ad contemplandum se erigere et elevare nequeat. Hinc S. Hieronymus observat:4 „Pulchre dicitur apud Graecos, et nescio, an apud nos aeque resonet: Pinguis venter non gignit mentem tenuem. Et nos: Venter plenus dicit virtutibus valete. Nihil enim sui contrarii causa esse potest: unde saturitas, ingenii aciem producere haudquaquam potest. Quis un­quam mentem magis elevatam habuit Joanne Baptista? Assiduus ille erat in pre­cibus, ac secretorum divinorum particeps, coelum vidit apertum et descendentes inde Angelos, vocem audivit aeterni Patris. Sed quid de illo Salvator noster testatum re­liquit?5 „Venit Joannes non manducans, neque bibens.“ De seipso S. Paulus affirmat:6 „Paptus est in paradisum, et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.“ Sed quando ad divinam illam meruit elevari contemplationem? Tunc, quando conversus 1 L. cit. 9 Dan. IO. 8 L. cit. 4 Ep. 2. ad Nepot. 6 Matth. Ii. l8. 6 2. Cor. 12. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom