A Győri Püspökség Körlevelei, 1886
Tartalomjegyzék
62 Nr. 2054. Obitus Stephani Predl, et concursus pro beneficio parochiali in Oroszvár. 2055. SZ. Pályázat a peresznyei kántortanitói állomásra. 2056. SZ. Pályázat a viczai kántortanitói állomásra. ravit — caput Cogentes non afficere, nisi legislatores et alias auctoritates cogentes, sive directe, sive indirecte, judices laicos ad trahendum ad suum tribunal personas ecclesiasticas praeter canonicas dispositiones. — Hanc vero declarationem Sanctissimus D. N. Leo Papa XIII. probavit et confirmavit, ideoque S. baec Congregatio illam cum omnibus locorum Ordinariis pro norma communicandam esse censuit. Ceterum in iis locis, in quibus fori privilegio per Summos Pontifices derogatum non fuit, si in eis non datur jura sua persequi, nisi apud judices laicos, tenentur singuli prius a proprio ipsorum Ordinario veniam petere, ut clericos in forum laicorum convenire possint ; eamque Ordinarii nunquam denegabunt, tum maxime, cum ipsi controversiis inter partes conciliandis frustra operam dederint. Episcopos autem in id forum convenire absque venia Sedis Apostolicae non licet. Et si quis ausus fuerit trahere ad judicem seu judices laicos vel clericum sine venia Ordinarii, vel Episcopum sine venia S. Sedis, in potestate eorundem Ordinariorum erit in eum, praesertim si fuerit clericus, animadvertere poenis et censuris ferendae sententiae, uti violatorem privilegii fori, si id expedire in Domino judicaverint. Interim fausta multa ac felicia tibi precor a Domino. Datum Romae, die 23. Januarii an. 1886. Addictissimus in Domino R. C a r d. Monaco. Jaurini, die 7-a Julii 1886. Stephanus Predl, parochus Oroszvárensis, AA. LL. et Philosophiae Doctor, diuturniori infirmitate viribus exhaustus, postquam Sacramentis moribundorum refectus esset, die 25-a Junii a. c. pie in Domino obiit anno aetatis suae 73-o, sacerdotii vero 48-0. Dum obitum Sacerdotis hujus, qui zelo pastorali, vitae sacerdotalis integritate morumque cultura cunctorum aestimium sibi adquisivit, V. Clero meo moe- stus significo, ac animam ipsius, ut in lucis aeternae regionem constitui mereatur, solitis piis ad aram suffragiis commendo, una beneficium parochiale Oroszvárense tali modo vacans redditum publico concursui usque finem curr. mensis Julii duraturo hisce expono, illud obtinere cupientes, nulli quoad adprobationem requisitam difficultati obnoxios, eo inviando, ut recursus suos Illmae Dominae Laurae Comitissae Ilenckel a Donnersmark, ceu ejusdem beneficii parochialis Patronae, inscribendos usque praedefixum terminum mihi exhibeant. Jaurini, die 7-a Julii 1886. Az üresedésben levő peresznyei kántortanitói állomásra f. évi február 8-án 513. sz. a. hirdetett pályázat megfelelő' eredményre nem vezetvén, a nevezett állomásra ezennel f. évi július hó végéig tartó újabb pályázat hirdettetik. Győr, 1886. julius hó 7-én. A beledi plébániához tartozó Vicza hitközségben üresedésbe jött kántortanitói állomásra ezennel folyó juliushó végéig tartó pályázat hirdettetik. Az állomást elnyerni óhajtók utasittatnak, hogy szabályszerűen fölszerelt s a viczai kath. iskolaszékhez czimzendő kérvényeiket a fenti határidőig ft. Takács Ignácz, tiszt, kanonok, kapuvár-kerületi alesperes és mihálii plébános urnái nyújtsák be.