A Győri Püspökség Körlevelei, 1886

Tartalomjegyzék

61 ΚΓχ- ΤΓΣΣΣ. S. Congregationi Indulgentiarum exhibitum fuit sequens Postulatum : „Ut l-o aliqua Indulgentia concedatur Christifidelibus pie ac devote reci­pientibus benedictionem a Sacerdotibus praesertim neomystis ; et 2-o ut aliqua pariter Indulgentia concedatur pie ac devote assistentibus primae Missae Neosacerdotum.“ Ad quod postulatum SSmus D. N. Leo Papa XIII. in audientia die 16. Ja­nuarii 1886. habita benigne annuit modo sequenti : „Ad primam partem: Negative; ad secundam partem: concedere dignatus est, servatis de jure servandis, Indulgentiam plenariam Sacerdoti primum Sacrum facienti ejusque consanguineis ad tertium usque gradum inclusive, qui primo eidem Sacro interfuerint, caeteris vero Christifidelibus adstantibus Indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscunque non obstantibus.“ Quod ipsum hisce ad notitiam Yen. Cleri perfertur. Jaurini, die 7-a Julii 1886. Dubium 1. Quando in litteris Apostolicis, quibus indicitur hujus anni Jubi­laeum, duo jejunia praecipiuntur, nihil expresse statuitur, an ipsa fieri debeant in una eademque hebdomada; quaeritur ergo, duo haec jejunia fierine debent duobus diebus unius ejusdemque hebdomadae. Cui dubio S. Poenitentiaria Ap. die 11. Martii 1886. respondit: Negative. Dubium II. Quum, justis de causis, commutari possint opera, a SS. Patre praecepta, quando prima vice quis Jubilaeum lucratur; quaeritur, an commutari pos­sint eadem opera favore eorum, qui Jubilaeum iterare cupiunt? Proposito dubio Sacra eadem Poenitentiaria die 18. Martii 1886. respondit: Affirmative. Jaurini, die 7-a Julii 1886. S. Congregationis Officii seu Universalis Inquisitionis litteras subnexas pro congrua Y. Cleri notitia hisce communicandas censui. „Illustrissime ac Reverendissime Domine! In constitutione Pii IX. s. m., quae incipit Apostolicae Sedis moderationi IV. Id. Oct. 1869. cautum est „excommu­nicationem Romano Pontifici reservatam speciali modo incurrere — Cogentes sive directe, sive indirecte, judices laicos ad trahendum ad suum tribunal personas ecclesiasticas praeter canonicas dispositiones: item edentes leges vel decreta contra libertatem et jura Ecclesiae. “ Cum de vero sensu et intelligentia hujus capitis saepe dubitatum fuerit, haec Suprema Congregatio S. Romanae et Universalis Inquisitionis non semel decla­13 Nr. 2051. Indulgentiae occasione primitiarum lucrandae. Nr. 2052. Dubia et responsa quoad S. Jubilaeum. Nr. 2053. Declaratio S. Congrega­tionis Officii de clericis in forum laico- rum quali cautione con­veniendis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom