A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

71 positorum. Quae die 31. mox praeteriti mensis Maji ad Vaticanum coadunata, in primis in hoc themate pervidit obicem, hactenus insolubilem, ex defectu notitiae certae, quae prorsus necessaria esset, veri anni Virginei natalitii; quum eruditi omnes tam veteres quam recentiores, ac ipsi centenarii propugnatores censeant tempus nati­vitatis Deiparae beatissimae historica certitudine definiri non posse. Quae enim ma­xime afferuntur documenta, videlicet fragmentum epistolae Evodii, post Sanctum Petrum primi Antiocheni Episcopi, juxta quod beata Virgo decimum quintum an­num agens peperisset hujus mundi lucem; et Chronicon Paschale, unde deducere daretur Mariae ortum undecimo anno, ad summum, ante Christum natum contigisse : haec, praeterquam quod secum non cohaerent, ab omnibus melioris notae criticis, va­lidis adductis rationum momentis, facile refelluntur uti apocrypha, aut prorsus dubiae auctoritatis. Hi propterea incunctanter negant fidem esse adjungendam rei, de qua sacrae litterae, veteres Patres, ecclesiasticae historiae et sacrae antiquitatis explorata monumenta nihil omnino tradiderint. Ac sapienter, pro suo more, de hoc ipso scribit Summus Pontifex Benedictus XIV: „Fortasse nonnemo mirabitur nos de nativitate beatae Virginis nihil afferre; sed quum de ea sacer textus omnino sileat, optimum putavimus et nos de re prorsus incerta tacere, de qua quum plures scribere voluerint, ex turbidis fontibus, quae tradiderunt, hausisse videntur, puta ex Proto-Evangelio, quod Sancto Jacobo falso tribuitur, ex libro de Ortu Virginis, qui perperam Sancto Jacobo fratri Domini Nostri Jesu Christi, et a quibusdam Cyrillo Alexandrino adseri- bitur,.... ex commentitia S. Evodii epistola etc.“ (De festis B. Μ. V. lib. II. cap. IX.) Consuetitudinem autem, quae invaluit, celebrandi sacras centenarias comme­morationes, rei px-aesenti minus congruere deprehensum fuit. Quandoquidem, utiiidem centenarii fautores testantur, expetitum festum prima vice hoc decimonono saeculo foret inducendum, veluti quid novum in Dei Ecclesia, et cunctis retroactis saeculis ne cogitatum quidem ab eximia majorum erga inclytam Dei Genitricem pietate et devotione, aut certe illis inusitatum. Profecto satis congrua theologica atque liturgica ratione inolevisse censendum est, ut saecularia solemnia, quae aliis sanctis cum Chri­sto regnantibus non denegantur, ea de praecipuis sacratissimis Beatae Virginis vitae actis et mysteriis, scilicet de Nativitate, de Annuntiatione, de Assumptione, ac porro de caeteris, non celebrentux·. Nam eminentiori veneratione supra ceteros Sanctos colit Ecclesia Coeli Reginam et Dominam Angelorum, cui, in quantum ipsa est mater Dei... debetur... non qualiscumque duda, sed hyperdulia (S. Thom. 8. part. quae st. 25. art. 6.J. Ideoque plusquam centenaria solemni commemoratione, eadem semper cultus praestantia, eodemque honoris tributo Ecclesia celebrat recurrentes ejus mysteriorum solemnitates; quum de caetero cidtus Deiparae in Ecclesia sit plane quotidianus, ac prope nulla temporis mensura limitatus. Haec pauca, vel leviter tantum adumbrata, satis ostendunt prudentiam Sa­crae Congregationis, quae proposito dubio : „An recoli expediat anno proximo 1885. in toto Orbe centenaria commemoratio Nativitatis Beatae Mariae Virginis ?“ mature expensis omnibus, unanimi suffragio respondit: non expedire. Valde tamen laudavit, ac Sanctissimo Domino deferendum voluit, pium tot praeclarissimorum Postulantium desiderium exhibendi Genitrici Dei gloi'iosae novum aliquod obsequii ac filialis amoris 14*

Next

/
Oldalképek
Tartalom