A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

72 publicum argumentum pro novis injuriis a perditis blasphemisque hominibus ei inlatis ; qui, occasione arrepta, etiam in Almae ejus Domus Lauretanum Sanctuarium toto orbe celeberrimum acuerunt linguas suas. Facta vero de his per me infrascriptum Cardinalem fideli relatione, San­ctitas Sua Sacrae Congregationis sententiam in omnibus ratam habuit et confirmavit. Mandavitque ad supramemoratum effectum a Rmis locorum Ordinariis celebrari in suis Dioecesibus triduana devota solemnia diebus sexta, septima et octava Septembris hujus vertentis anni 1884. in honorem Beatissimae Virginis, ad instar eorum, quae Romae in templo Sanctae Mariae supra Minervam jussu ejusdem Sanctissimi Domini prope- diern erunt celebranda. Concessitque fidelibus pro qualibet vice septem annorum ac septem quadragenarum Indulgentiam 5 quotidie vero interessentibus, et intra tri­duum confessis ac sacra synaxi refectis, et ad mentem Sanctitatis Suae Deum oran­tibus, plenariam Indulgentiam semel lucrandam, etiam animabus in purgatorio de­tentis applicabilem. Voluit autem hujusmodi triduana festa in Lauretana Basilica omnino peragi : quocirca magnopere probavit, ut a die prima proxime futuri men­sis Septembris ad decimam Decembris inclusive piae peregrinationes in eumdem finem ad praefatum Sanctuarium Lauretanum instituantur; concessa, in omnibus, ut supra, de thesauro Ecclesiae plenaria Indulgentia semel lucranda. Haec dum pro mei muneris ratione Amplitudini Tuae communico, Eidem fausta omnia precor a Domino. Romae in Solemnitate Pentecostes die 1. Junii 1884. D. CARDINALIS BARTOLIN1US S. R. C. Praefectus. Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius. E tenoribus literarum harum ultro colligent DD. animarum Curatores, desiderare imo mandare Suam Sanctitatem, ut ad placandam propter multas offen­sas Sacratissimam Virginem, implorandamque Ejusdem efficacissimam in praesen­tibus Ecclesiae tribulationibus intercessionem in cunctis Dioecesibus diebus 6., 7. et 8. mensis Septembris curr. a. 1884. devotio publica celebretur; porro intelligent, a Sua Sanctitate indulgentias concedi iis fidelibus, qui devotioni huic triduanae in toto vel in parte interfuerint. Nos mandata Suae Sanctitatis debita reverentia suscipientes, iisque prompto animo obsecundare gestientes, praescripto tempore de­votionem hanc, propitiatoriam una ac impetratoriam, sequenti ordine celebrabimus. 1. Die 31. Augusti, seu Dominica XIV. post Pentecosten annuncietur fideli populo celebrandum hocce triduum ejusque scopus. 2. Die 5. Septembris post Salutationem Angelicam vespertinam, interjecta modica mora, pulsu omnium Campanarum admoneatur populus, ut triduum ad indi­catum scopum offerat. 3. Diebus 6., 7., 8. Septembris in omnibus parochialibus ecclesiis, porro etiam in filialibus, in quibus cultus divinus ordinarie asservatur, denique in con- ventualibus Regularium ecclesiis consueta hora coram exposito Sanctissimo celebre­tur Sacrum Cantatum et recitentur vernacula lingua preces ad B. M. Virginem illae, de quibus in ipsis his Circularibus superius sermo est, addita iis oratione „Sub tuum praesidium.“

Next

/
Oldalképek
Tartalom