A Győri Püspökség Körlevelei, 1884
Tartalomjegyzék
3 qua jam aetate improbavit talia matrimonia. Lex Theodosii nempe haec habet: „Ne quis Christianorum mulierem in matrimonium Judaeus accipiat, neque Judaeae Christianus conjugium sortiatur: nam si quis aliquid hujusmodi admiserit, adulterii vice commissi hujusmodi crimen obtinebit“, lias, jam Ecclesiae, jam civilis potestatis leges receperunt aut imitata sunt christiana regna ita, ut sensim ubique prohiberentur conjugia talia, quia spes de conversione partis infidelis concepta saepius delusa fuerat. In patria nostra in Decreto I. S. Ladislai c. 9. agitur de Ismaelitis ceu talibus, qui baptismum receperunt, sed nonnulli eorum clam suae superstitioni deincops quoque serviverunt. Hinc Colomannus Rex lege statuit, ut Ismaelitae filias suas (alio- quin baptisatas)7) matrimonio alicujus jungant non de gente sua, sed nostra. (Cap. 48.) De Judaeis autem in eodem S. Ladislai Decreto I. c. 10. habetur: „Si Judaei uxores christianas sibi associaverint, aut aliquam personam christianam in servitio apud se detinuerint, ablata ab eis libertati reddatur, venditoribus ejus pretium tollatur, et in sumptum Episcoporum veniat“. Sub voce „associaverint“ posse concubinatum etiam indicari per se patet: 8) seu autem uxores, sive concubinae intelli- gantur, certum est mulieres has Judaeis ablatas fuisse. Res est profecto in oculos incidens, leges de hoc argumento editas passim de Judaeis agere, et rarissime tantum de caeteris non baptisatis. Ratio est, quia gentes, ubi doctrinam Salvatoris cognoverunt, eam etiam acceptarunt. Non sic Judaei. Ili salutiferae doctrinae se jugiter opposuerunt, et sicubi matrimonia cum Christianis tamen iniverant, partem christianam a fide avertere conabantur. Sicut nempe olim gentilis Pilatus professus est, se nullam in Christo invenisse causam poenae, et interrogaverat: „quid enim mali fecit?“ Judaei autem reposuerunt: „crucifigatur“; et sicut mox sub cruce Domini gentilis centurio videns, quae evenerant, exclamavit: „Vere filius Dei erat homo iste“ ; Judaei ex adverso „blasphemantes et capita sua moventes dicebant: vah! si filius Dei es, descende de cruce“ : ita subsequis temporibus docilitas gentilium et pervicacia Judaeorum ubique se manifestavit. Dominus quidem Deus gratiam suam nec Judaeis denegat: ast ii multo tardiores sunt et erunt in recipienda fide Christi, quam caeteri populi, licet dulcissimus Salvator tota die expandat manus suas ad populum hunc non credentem et contradicentem. Leges superius allatae non sunt universales, sed tantum particulares, latae non ab oecumenicis Conciliis, nec a Summis totius Ecclesiae Pontificibus, verum a particularibus Ecclesiis, aut plane a potestate civili, quae impedimenta matrimonium irritantia statuendi jure non gaudet. Plinc, si quaeratur, undenam veniat vis irritans impedimenti disparitatis cultus, respondendum est: universali Christiano sensu et usu fuisse introductum atque confirmatum cum vi irritante impedimentum disparitatis cultus, sicut Benedictus XIV. in suo ad Henricum Cardinalem, Ducem Ebora- censem nuncupatum, a. 1749. die 9. Februarii dato responso „Singulari nobis“ clare eloquitur: „Qua quidem in re, inquit ille, omnes sentiunt, ob cultus disparitatem irrita matrimonia esse, non quidem jure Sacrorum Canonum, sed generali Ecclesiae more, qui pluribus abhinc seculis viget“. 7) Conf. Batthyány Leg. Eccl. I. p. 454. nota 1. 8) Conf. Batthyány Leg. Eccl. I. p. 435. in nota c. 1*