A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

4 Viget autem hoc impedimentum non tantum apud Catholicos, sed etiam apud protestantes utriusque Confessionis, prout enchiridia juris ecclesiastici apud eos vigentis inspicienti patet. 9) Non ignoramus quidem, in lege hac dispensationem dare posse Supremam Ecclesiae Auctoritatem, imo in specie, ubi catervatim conversi fuere feri populi, talem dispensationem etiam datam fuisse, sicut olim, ita etiam a Gregorio XIII. pro conversis Indis, Chinensibus, Japonensibus: nihilominus quantum ad populos jam pridem conversos in Europa habitantes talem dispensationem aut non, aut certe rarissime concedi aeque constat. >°) De Judaeis, insuperhabita prohibitione matrimoniorum cum exstirpandis Palaestinae populis, *') sufficit allegare Esdrae et Nehemiae capita. Ille Cap. X. 10—11., hic autem cap. IX. 2. prohibet matrimonia cum alienigenis quibuscunque. Leges has legislatores bene noscunt; cognitas tenent decisiones SS. Concilii Tridentini; audiverunt Pastorum Ecclesiae querelas; perceperunt, ni surdi sint, po­puli christiani clamores, quibus hic consilia legislationis aversatur : et tamen nomine istius populi et pro isto populo intendunt condere legem, quae conjunctiones con- cubinarias matrimonii nomine condecorare pergit! Gloriosae memoriae Reges nostri Apostoliéi id egerunt, ut populi sceptro hungarico subjecti Christi Sacra amplecte­rentur : nova autem, quae rogatur, lege ipsis Christianis via aperitur augendi nu­merum illorum Judaeorum, quos Reges nostri convertere non poterant, quosque varia contra Christianos perpetrantes <2) e regno isto leges publicae emigrare jus- serunt 1 13) Rogate, Dilectissimi, Patrem Omnipotentem, ut calamitatem hanc et fidei pericula a patria nostra avertere dignetur. Si vero Deus, inscrutabili suo judicio, permitteret, ut talis lex tamen san­ctionem nanciscatur : omni solertia et zelo id agite, ut populus fidelis principiis Ecclesiae nostrae firmissime adhaereat, nec putet sibi talia cum Judaeis matrimonia inire licitum esse. Denique pro Judaeis orate Dominum, ut auferat velamen de cor­dibus eorum, ut deposito errore suo et ipsi agnoscant Jesum Christum Dominum nostrum, et sacris Baptismi undis loti, si cupiverint, ineant benedicta matrimonii foedera cum Christianis, nec secus. Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Arnen. Jaurini, in Epiphania Domini a. 1884. Joannes m. p., Episcopus. °) In Bavariae districtu Spirensi anno 1855. die 29. Sept. Consistorium Regium protestanticnm e coetu ejecit quemdam Müller, confessione protestantem, ea ex causa, quod is, ter licet monitus, mulierem Judaeam, quam in America in uxorem duxit, in Bavariam redux non dimiserit. (Vid. Kutschker „Das Eherecht“ I. p. 580.) De Reformatis in Hungária conf. Kovács „Egyházjog alaptanai“ Debreczen 1866. p. 345. in nota, ubi fatetur Auctor interdicto contravenientes censurae canonicae fuisse obnoxios. I0) Cf. Kutschker „Das Eherecht“ I. p. 578. ") Deutor. 7, 3. 12) Colom. L. I. c. 74., Colom. L. TI. c. 1. 2. 3., 1222: art. 24. 13) 1578 : art. 2. §. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom