A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

21 non modo Ecclesiae bonum, sed et secundus rerum italicarum cursus, et Christiana­rum gentium tranquillitas necessario quodam vinculo conjungitur. Deinde vero permagni refert publicari et longe lateque fluere salubriter scripta. — Qui capitali odio ab Ecclesia dissident, scriptis editis decertare, iisque tamquam aptissimis ad nocendum armis uti consueverunt. Hinc teterrima librorum colluvies, hinc turbulentae et iniquae ephemerides, quarum vesanos impetus nec leges frenant, nec verecundia continet. Quidquid est proximis his annis per seditionem et turbas gestum, jure gestum esse defendunt; dissimulant aut adulterant verum; Ec­clesiam et Pontificem Maximum quotidianis maledictis falsisque criminationibus hostiliter petunt; nec ullae sunt tam absurdae pestiferaeque opiniones, quas non dis­seminare passim aggrediantur. Hujus igitur tanti mali, quod serpit quotidie latius, sedulo prohibenda vis est: nimirum oportet severe et graviter adducere multitudi­nem, ut intento animo sibi caveat, et prudentem in legendo delectum religiosissime servare velit. Praeterea scripta scriptis opponenda, ut ars, quae potest plurimum ad perniciem, eadem ad hominum salutem et beneficium transferatur, atque inde remedia suppetant, unde mala venena quaeruntur. — Quam ad rem optabile est, ut saltem in singulis provinciis ratio aliqua instituatur demonstrandi publice, quae et quanta sint singulorum Christianorum in Ecclesiam officia, vulgatis ad id scriptionibus cre­bris, et, quoad fieri potest, quotidianis. In primis autem sint in conspectu posita religionis catholicae in omnes gentes praeclara merita; explicetur oratione virtus ejus privatis publicisque rebus maxime prospera et salutaris; statuatur, quanti sit, celeriter Ecclesiam ad illum dignitatis locum in civitate revocari, quem et divina ejus magnitudo, et publica gentium utilitas vehementer postulat. — Harum rerum causa necesse est, ut qui animum ad scribendum appulerint, plura teneant; videli­cet idem omnes in scribendo spectent; quod maxime expedit, id constituant judicio certo et efficiant; nihil ex iis rebus praetermittant, quarum utilis atque expetenda cognitio videatur; gravitate et moderatione dicendi retenta, errores et vitia repre­hendant, sic tamen, ut careat acerbitate reprehensio, personisque parcatur ; deinde orationem adhibeant planam atque evidentem, quam facile queat multitudo perci­pere. — Reliqui autem omnes, qui vere et ex animo cupiunt florere res et sacras et civiles ingenio hominum litterisque defensas, hos litterarum ingeniique fructus tueri liberalitate sua studeant; et ut quisque ditior est, ita potissimum re fortuna­que sustineat. Iis enim, qui scribendo dant operam, omnino afferenda sunt hujus generis adjumenta, sine quibus aut nullos ipsorum industria habitura est exitus, aut incertos et perexiguos. — In quibus rebus omnibus, si quid nostris hominibus incommodi impendent, si qua est dimicatio subeunda, audeant tamen sese obvios ferre, cum homini christiano nulla sit adeundi vel incommoda vel labores causa iustior, quam ne lacerari ab improbis religionem patiatur. Neque enim hac filios lege Ecclesia aut genuit aut educavit, ut, cum tempus et necessitas cogeret, nullam ab iis opem exspectaret, sed ut singuli eorum otio privatisque utilitatibus salutem animarum et incolumitatem rei christianae anteponerent. Praecipue autem curae cogitationesque Vestrae, Venerabiles Fratres, in eo evigilare debent, ut ministros Dei idoneos rite instituatis. Quod si Episcoporum est,

Next

/
Oldalképek
Tartalom