A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

22 plurimum operae et studii in fingenda probe omni iuventute ponere, longe plus ipsos elaborare in clericis verum est, qui in Ecclesiae spem adolescunt, et participes adiutoresque munerum sanctissimorum sunt aliquando futuri. — Causae profecto graves et omnium aetatum communes decora virtutum multa et magna in sacerdo­tibus postulant: verumtamen nostra haec aetas plura quoque et maiora admodum flagitat. Revera fidei catholicae defensio, in qua laborare maxime sacerdotum debet industria, et quae est tantopere his temporibus necessaria, doctrinam desiderat non vulgarem neque mediocrem, sed exquisitam et variam, quae non modo sacras, sed etiam philosophicas disciplinas complectatur, et physicorum sit atque historicorum tractatione locuples. Eripiendus est enim error hominum multiplex singula Chri­stianae sapientiae fundamenta convellentium, luctandumque persaepe cum adversariis apparatissimis, in disputando pertinacibus, qui subsidia sibi ex omni scientiarum genere astute conquirunt. — Similiter cum hodie magna sit et ad plures diffusa corruptela morum, singularem prorsus oportet in sacerdotibus esse virtutis constan­tiaeque praestantiam. Fugere quippe consuetudinem hominum minime possunt: immo applicare se propius ad multitudinem ipsis officii sui muneribus jubentur, idque in mediis civitatibus, ubi nulla iam fere libido est, quin permissam habeat et solutam licentiam. Ex quo intelligitur, virtutem in Clero tantum habere virium hoc tempore debere, ut possit se ipsa tueri firmiter, et omnia cum blandimenta cupiditatum vin­cere, tum exemplorum pericula sospes superare. — Praeterea conditas in Ecclesiae perniciem leges consecuta passim clericorum paucitas est, ita plane, ut eos, qui in sacros ordines Dei munere leguntur, duplicare operam suam necesse sit, et excellenti sedulitate, studio, devotione exiguam copiam compensare. Quod quidem utiliter facere non possunt, nisi animum gerant tenacem propositi, abstinentem, incorruptum, cari­tate flagrantem, in laboribus pro salute hominum sempiterna suscipiendis promptum semper atque alacrem. Atqui ad huiusmodi munera est adhibenda praeparatio diu­turna et diligens; non enim tantis rebus facile et celeriter assuescitur. Atque illi sane in sacerdotio integre sancteque versabuntur, qui sese in hoc genere ab adole­scentia excoluerint, et tantum disciplina profecerint, ut ad eas virtutes, quae com­memoratae sunt, non tam instituti, quam nati videantur. His de causis, Venerabiles Fratres, iure Seminaria clericorum sibi vindi­cant plurimas et maximas animi, consilii, vigilantiae Vestrae partes. Quod ad vir­tutem et mores, minime fugit sapientiam Vestram, quibus abundare praeceptis et institutis adolescentem clericorum aetatem oporteat. — In gravioribus autem disci- plin is Litterae Nostrae Encyclicae — Aeterni Patris — viam rationemque studiorum optimam indicaverunt. Sed quoniam in tanto ingeniorum cursu plura sunt sapienter et utiliter inventa, quae minus decet non habere perspecta, praesertim cum homines impii, quidquid incrementi affert dies in hoc genere, tamquam nova tela in veritates divinitus traditas intorquere consueverint, date operam, Venerabiles Fratres, quan­tum potestis, ut alumna sacrorum iuventus non modo sit ab investigatione naturae instructior, sed etiam iis artibus apprime erudita, quae cum sacrarum Litterarum vel interpretatione vel auctoritate cognationem habeant. — Illud certe non igno­ramus, ad elegantiam studiorum optimorum multas res esse necessarias, quarum

Next

/
Oldalképek
Tartalom