A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

20 rentur ; immo vero consilia ab ea oppugnanda ad tuendam adjuvandamque verte­rent, idque in primis providerent, ut Pontifex Romanus sua jure reciperet. — Etenim suscepta cum Apostolica Sede contentio quanto plus Ecclesiae nocet, tanto minus est incolumitati rerum italicarum profutura. De qua re alio loco mentem Nostram declaravimus: „Dicite, publicas Italiae res neque prosperitate florere, neque diu­turna tranquillitate posse consistere, nisi Romanae Sedis dignitati et Summi Ponti­ficis libertati, prout omnia jura postulant, fuerit consultum.“ Quapropter, cum nihil magis velimus, quam ut res Christiana salva sit. cumque praesenti italicarum gentium discrimine commoveamur, Vos vehementius, quam unquam alias, Venerabiles Fratres, hortamur, ut studium caritatemque Ve­stram ad comparanda tot malorum remedia Nobiscum conferatis. — Et primum quidem edocete summa cum cura populos, quanti sit fidem catholicam possidere, et quam magna ejusdem tuendae necessitas. — Quoniam vero hostes et oppugna­tores catholici nominis, quo facilius male cautos decipiant, multis in rebus aliud agunt, aliud simulant, valde interest occulta eorum consilia patefieri in lucemque proferri, ut scilicet comperto, quid reapse velint et qua causa contendant, excite­tur in catholicis hominibus ardor animi, et Ecclesiam, Romanum Pontificem, hoc est salutem suam, viriliter aperteque defendant. Multorum ad hanc diem virtus, quae plurimum potuisset, visa est aliquan­tum in agendo lenta et in labore remissa, sive quod insueti rerum essent animi, sive quod periculorum non satis fuerit magnitudo perspecta. Nunc vero, cognitis ex­periendo temporibus, nihil esset perniciosius, quam perferre oscitanter longinquam improborum malitiam, expeditumque ipsis locum relinquere rei christianae ad libi­dinem suam diutius vexandae. Ii quidem prudentiores, quam filii lucis, multa jam ausi, inferiores numero, calliditate et opibus validiores, haud longo tempore magna apud nos malorum incendia excitaverunt. Intelligant igitur, quicumque amant catho­licum nomen, tempus jam esse conari aliquid, et nullo pacto languori desidiaeque se dedere, cum nemo celerius opprimatur, quam qui vecordi securitate quiescunt. Videant, quam nihil reformidarit veterum illorum nobilis et operosa virtus, quorum et laboribus et sanguine fides catholica adolevit. Vos autem, Venerabiles Fratres, excitate cessantes, cunctantes impellite; exemplo et auctoritate Vestra universos confirmate ad exercenda constanter et fortiter officia, quibus actio vitae christianae continetur. — Ad hanc alendam augendamque experrectam virtutem curare ac providere opus est, ut numero, consensu, efficiendis rebus, floreant lateque ampli­ficentur societates, quibus maxime propositum sit fidei christianae virtutumque cete­rarum retinere et incitare studia. Tales sunt consociationes juvenum, opificum; quae­que constitutae sunt aut coetibus catholicorum hominum in tempora certa agendis, aut inopiae miserorum levandae, et tuendae dierum festorum religioni, et pueris ex infima plebe erudiendis, aliaeque ex eodem genere complures. — Et cum rei christianae quam maxime intersit Pontificem Romanum in gubernanda Ecclesia et esse et videri ab omni periculo, molestia, difficultate liberum, quantum lege pos­sunt agendo, rogando, contendendo, tantum, Pontificis causa, enitantur et efficiant; neque ante quiescant, quam sit Nobis reapse, non specie, libertas restituta, quacum

Next

/
Oldalképek
Tartalom