A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

17 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PRO­VIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA AD VENERABILES FRATRES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS IN REGIONE ITALICA. VENERABILES FRATRES! SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM! Etsi Nos, pro auctoritate atque amplitudine Apostoliéi muneris, et univer­sam christianam rempublicam et singulas ejus partes maxima, qua possumus, vigi­lantia et caritate Complectimur: nunc tamen singulari quadam ratione curas cogi­tationesque Nostras ad se Italia convertit. — Quibus in cogitationibus et curis altius quiddam rebus humanis diviniusque suspicimus : anxii enim et solliciti sumus de salute animarum sempiterna, in qua tanto magis fixa et locata esse omnia studia Nostra oportet, quanto eam majoribus periculis videmus oppositam. — Cujus gene­ris pericula, si magna unquam in Italia fuerunt, maxima profecto sunt hoc tempore, eum ipse rerum publicarum status magnopere sit incolumitati religionis calamito­sus. Eamque ob causam Nos movemur vehementius, quod singulares conjunctionis necessitudines Nobis cum Italia intercedunt, in qua Deus domicilium Vicarii sui, magisterium veritatis, et catholicae unitatis centrum collocavit. — Alias quidem multitudinem monuimus, ut sibi caveret, et singuli intelligerent, quae sua sint in tantis offensionum causis officia. Nihilominus, ingravescentibus malis, volumus in ea \os, Venerabiles Fratres, mentem diligentius intendere, et, communium rerum inclinatione perspecta, munire vigilantius populorum animos, omnibusque praesidiis firmare, ne thesaurus omnium pretiosissimus, fides catholica diripiatur. Perniciosissima hominum secta, cujus auctores et principes non celant neque dissimulant, quid velint, in Italia jamdiu consedit: denunciatisque Jesu Christo ini­micitiis, despoliare penitus institutis christianis multitudinem contendit. Quantum audendo processerit, nihil attinet dicere hoc loco, praesertim cum exstent Vobis, Venerabiles Fratres, ante oculos vel religioni vel moribus illatae jam labes et rui­nae. — Apud italas gentes, quae in avita religione constanter et fideliter omni 5 Nr. 980. De periculis fidei populi, eorunoque re­mediis. /

Next

/
Oldalképek
Tartalom