A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

18 tempore permanserunt, imminuta nunc passim Ecclesiae libertas est, atque acrius in dies hoc agitur, ut ex omnibus publice institutis forma illa et veluti character Christianus deleatur, quo semper fuit Italorum non sine causa nobilitatum genus. Sublata sodalium religiosorum collegia; proscripta Ecclesiae bona ; rata citra ritus catholicos connubia ; in institutione juventutis nullae potestati ecclesiasticae partes relictae. — Neque finis est nec modus ullus acerbi et luctuosi belli cum Apostolica Sede suscepti, cujus causa incredibiliter Ecclesia laborat, Romanusque Pontifex in summas angustias compulsus est. Is enim civili principatu spoliatus, necesse fuit, ut in alienam ditionem potestatemque concederet. — Urbs autem Roma, augustissima urbium Christianarum, exposita est et patet quibuslibet Ecclesiae hostibus, profana- que rerum novitate polluitur, scholis et templis ritu haeretico passim dedicatis. Quin immo exceptura fertur hoc ipso anno legatos et capita inimicissimae rerum catholicarum sectae, huc ad singulare quoddam concilium coetumque profecturos. Quibus quidem hujus deligendi loci satis apparet, quae causa fuerit : videlicet con­ceptum adversus Ecclesiam odium explere procaci injuria volunt, Romanoque Pon­tifici in ipsa sede sua lacessendo funestas belli faces proxime admovere. Dubitan­dum profecto non est, quin impios hominum conatus Ecclesia aliquando victrix effu­giat : certum tamen exploratumque est, his artibus eos hoc assequi velle, una cum Capite totum Ecclesiae corpus afficere et religionem, si fieri possit, exstinguere. Quod sane velle eos, qui se italici nominis amantissimos profitentur, incre­dibile videretur; nam italicum nomen, intereunte fide catholica, maximarum utili­tatum fonte prohiberi necesse esset. Etenim si religio Christiana cunctis nationibus optima salutis praesidia peperit, sanctitatem jurium, tutelam justitiae; si caecas ac temerarias hominum cupiditates virtute sua ubique edomuit, comes et adjutrix om­nium rerum, quae honestae sunt, quae laudabiles, quae magnae ; si varios civitatum ordines, reipublicae membra ad perfectam stabilemque concordiam ubique revoca­vit : horum profecto beneficiorum copiam uberius, quam ceteris, Italorum generi im­pertivit. — Est quidem nimis multorum haec labes et macula, ut obesse et nocere saluti aut incremento reipublicae Ecclesiam dicant, Romanumque Pontificatum pro­speritati et magnitudini italici nominis inimicum putent. Sed istorum querelas ab- surdasque criminationes aperte superiorum temporum omnia monumenta convincunt. Revera enim Ecclesiae summisque Pontificibus Italia maxime debet, quod gloriam suam apud omnes gentes propagavit, quod iteratis barbarorum impressionibus non succubuit, et immanes Turearum impetus invicta repulit, et multis in rebus aequam legitimamque libertatem diu conservavit, et pluribus iisdemque immortalibus opti­marum artium monumentis civitates suas locupletavit. -- Neque postrema Romano­rum Pontificum haec laus est, quod provincias italicas ingenio moribusque diversas communi fide et religione unas semper conservaverint, et a discordiis omnium fu­nestissimis liberaverint. Atque in trepidis calamitosisque temporibus non semel erant publicae res ad extremos casus praecipitaturae, nisi Pontificatus Romanus ad salutem valuisset. — Neque futurum est, ut minus valeat in posterum, modo ne voluntas hominum obsistens virtutem ejus intercipiat, neu libertatem impediat. Etenim vis illa benefica, quae in institutis catholicis inest, quoniam ab ipsa eorum natura sponte

Next

/
Oldalképek
Tartalom