A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

24 conjunxisse. Viri, Paulus inquit ad Ephesios, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret... Viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua----nemo enim unquam carnem suam odio habuit; sed nu­tr it et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam; quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. (1) — Similiter Apostolis auctoribus didicimus unitatem, perpetuamque firmitatem, quae ab ipsa requirebatur nuptiarum origine, sanctam esse et nullo tempore violabilem Christum jussisse. lis qui matrimonio juncti sunt, idem Paulus ait, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si di­scesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. ,2) Et rursus: Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, liberata est. 13) — Hisce igitur causis matrimonium exstitit sacramentum magnum, ,4) honorabile in omnibus ,5), pium, castum, rerum altissimarum imagine et significatione verendum. Neque iis dumtaxat, quae commemorata sunt, christiana ejus perfectio abso­lutioque continetur. Nam primo quidem nuptiali societati excelsius quiddam et no­bilius propositum est, quam antea fuisset; ea enim spectare jussa est non modo ad propagandum genus humanum, sed ad ingenerandam Ecclesiae sobolem, cives Sancto­rum et domesticos Dei; ,6) ut nimirum populus ad veri Dei et Salvatoris nostri Christi cultum et religionem procrearetur atque educaretur.17)—Secundo loco sua utrique con- jugum sunt officia definita, sua jura integre descripta. Eos scilicet ipsos necesse est sic esse animo semper affectos, ut amorem maximum, constantem fidem, solers assi­duumque praesidium alteri alterum debere intelligant. — A ir est familiae princeps, et caput mulieris; quae tamen, quia caro est de carne illius et os de ossibus ejus, subjiciatur pareatque viro, in morem non ancillae, sed sociae; ut scilicet obedien- tiae praestitae nec honestas, nec dignitas absit. In eo autem, qui praeest, et in hac, quae paret, cum imaginem uterque referant alter Christi, altera Ecclesiae, divina caritas esto perpetua moderatrix officii. Nam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Eccle­siae .. . Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et midieres viris suis in omnibus. f8) — Ad liberos quod pertinet, subesse et obtemperare parentibus, hisque honorem adhi­bere propter conscientiam debent; et vicissim in liberis tuendis atque ad virtutem potissimum informandis omnes parentum curas cogitationesque evigilare necesse est: Patres.... educate illos (filios) in disciplina et correptione Domini,9.) Ex quo intelligi- tur, nec pauca esse coniugum officia, neque levia; ea tamen coniugibus bonis ob virtutem, quae Sacramento percipitur, non modo tolerabilia fiunt, verum etiam jucunda. Christus igitur, cum ad talem ac tantam excellentiam matrimonia renovavisset, totam ipsorum disciplinam Ecclesiae credidit et commendavit. Quae potestatem in coniugia Christianorum omni cum tempore, tum loco exercuit, atque ita exercuit, ut illam propriam ejus esse appareret, nec hominum concessu quaesitam, sed au­ctoris sui voluntate divinitus adeptam. — Quot vero et quam vigiles curas in reti­>*) Ad Ephes. V, 26. et seqq. — 12J I. Cor. VIJ, 10-11. — 13) Ibid. V. 39. — '4) Ad Eph. V. 32. — >*) Ad Hebr. XIII, 4. — >®j Ad Epb. II. 19. — 17) Catech. Kom. cap. VIII. — >8) Ad Eph. V, 23-24. — >9) Ad Eph. VI, 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom