A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

25 nenda sanctitate nuptiarum collocarit, ut sua his incolumitas maneret, plus est co­gnitum, quam ut demonstrari debeat. — Et sane improbatos novimus Concilii Hiero­solymitani sententia amores solutos et liberos;20) civem Corinthium incesti damna­tum beati Pauli auctoritate;21) propulsatos ac reiectos eodem semper tenore fortitu­dinis conatus plurimorum, matrimonium Christianum hostiliter petentium, videlicet Gnosticorum, Manichaeorum, Montanistarum sub ipsa rei christianae primordia; nostra autem memoria Mormonum, Sansimonianorum, Phalansterianorum, Communistarum. — Simili modo jus matrimonii aequabile inter omnes atque unum omnibus est con­stitutum, vetere inter servos et ingenuos sublato discrimine;22) exaequata viri et uxo­ris jura; etenim, ut aiebat Hieronymus23), apud nos quod non licet feminis, aeque non licet viris, et eadem servitus pari conditione censetur: atque illa eadem jura ob remu- nerationem benevolentiae et vicissitudinem officiorum stabiliter firmata; adserta et vindicata mulierum dignitas; vetitum viro poenam capitis de adultera sumere,24) ju- ratamque fidem libidinose atque impudice violare. — Atque illud etiam magnum est, quod de potestate patrumfamilias Ecclesia, quantum oportuit, limitaverit, ne filiis et filiabus coniugii cupidis quidquam de justa libertate minueretur;25) quod nuptias inter cognatos et affines certis gradibus nullas esse posse decreverit,26) ut nimirum supernaturalis coniugum amor latiore se campo diffunderet; quod errorem et vim et fraudem, quantum potuit, a nuptiis prohibenda curaverit ;27) quod sanctam pudicitiam thalami, quod securitatem personarum,28) quod coniugiorum decus,29) quod religionis incolumitatem30) sarta tecta esse voluerit. Denique tanta vi, tanta provi­dentia legum divinum istud institutum communiit, ut nemo sit rerum aequus exi­stimator, quin intelligat, hoc etiam ex capite, quod ad coniugia refertur, optimam esse humani generis custodem ac vindicem Ecclesiam; cujus sapientia et fugam temporum, et injurias hominum, et rerum publicarum vicissitudines innumerabiles victrix evasit. Sed, adnitente humani generis hoste, non desunt, qui sicut cetera redemptio­nis beneficia ingrate repudiant, sic restitutionem perfectionemque matrimonii aut sper­nunt, aut omnino non agnoscunt. — Flagitium nonnullorum veterum est, inimicos fuisse nuptiis in aliqua ipsarum parte; sed multo aetate nostra peccant perniciosius, qui earum naturam, perfectam expletamque omnibus suis numeris et partibus, malunt funditus pervertere. Atque hujus rei causa in eo praecipue sita est, quod imbuti falsae phi­losophiae opinionibus corruptaque consuetudine animi plurimorum, nihil tam mo­leste ferunt, quam subesse et parere; acerrimeque laborant, ut non modo singuli homines, sed etiam familiae atque omnis humana societas imperium Dei superbe comtemnant. — Cum vero et familiae et totius humanae societatis in matrimonio fons et origo consistat, illud ipsum jurisdictioni Ecclesiae subesse nullo modo patiuntur; imo dejicere ab omni sanctitate contendunt, et in illarum rerum exiguum sane gy­20) Act. XV, 29. — 21) I. Cor. V, 5. — 22) Cap. 1. de coniug. serv. — 2:i) Oper. tóm. I, col. 45S. — 24) Can. Interfectores, et Can. Admonere, quaest. 2. — 25) Can. 30, quaest. 3. cap. 3. de cognat. spirit. — 2e) Cap. 8. de consang. et affin.; cap. 1. de cognat. legali. — 27) Cap. 26. de sponsal.; cap. 13, 16, 29. de sponsal. et matrim., et alibi. — 28) Cap. 1. de convers. infid. ; capp. 5. et 6. de eo, qui duxit in matr. — 20) Cap. 3, 5, et 8. de sponsal. et matr. -Trid. sese. XXIV, cap. 3. de reform, matr. — 30) Cap. 7, de divort.

Next

/
Oldalképek
Tartalom