A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

23 derentur, non quas natura postularet. Solemnes ritus, arbitrio legumlatorum inventi, efficiebant, ut honestum uxoris, aut turpe concubinae nomen mulieres nancisceren­tur ; quin eo ventum erat, ut auctoritate principum reipublicae caveretur, quibus esset permissum inire nuptias, et quibus non esset, multum legibus contra aequita­tem contendentibus, multum pro injuria. Praeterea polygamia, polyandria, divortium causae fuerunt, quamobrem nuptiale vinculum magnopere relaxaretur. Summa quo­que in mutuis conjugum juribus et officiis perturbatio exstitit, cum vir dominium uxoris acquireret, eamque suas sibi res habere, nulla saepe justa causa, juberet ; sibi vero ad effrenatam et indomitam libidinem praecipiti impune liceret excurrere per lupanaria et ancillas, quasi culpam dignitas faciat, non voluntas. 4) Exsuperante viri licentia, nihil erat uxore miserius, in tantam humilitatem dejecta, ut instru­mentum peno haberetur ad explendam libidinem, vel gignendam sobolem compara­tum. Nec pudor fuit, collocandas in matrimonium emi vendi, in rerum corporearum similitudinem, 5) data interdum parenti maritoque facultate extremum supplicium de uxore sumendi. Talibus familiam ortam connubiis necesse erat aut in bonis rei­publicae esse, aut in mancipio patrifamilias, 6) cui leges hoc quoque posse dederant, non modo liberorum conficere et dirimere arbitratu suo nuptias, verum etiam in eosdem exercere vitae necisque immanem potestatem. Sed tot vitiis, tantisque ignominiis, quibus erant inquinata conjugia, suble­vatio tandem et medicina divinitus quaesita est; quandoquidem restitutor dignitatis humanae legum que mosaicarum perfector Jesus Christus non exiguam, neque postre­mam de matrimonio curam adhibuit. Etenim nuptias in Cana Galilaeae Ipse prae­sentia sua nobilitavit, primoque ex prodigiis a se editis fecit memorabiles; 7) qui­bus causis vel ex eo die in hominum conjugia novae cujusdam sanctitudinis initia videntur esse profecta. Deinde matrimonium revocavit ad primaevae originis nobi­litatem, cum Hebraeorum mores improbando, quod et multitudine uxorum et re­pudii facultate abuterentur; tum maxime praecipiendo, ne quis dissolvere auderet, quod perpetuo conjunctionis vinculo Deus ipse constrinxisset. Quapropter cum dif­ficultates diluisset ab institutis mosaicis in medium allatas, supremi legislatoris su­scepta persona, haec de conjugibus sanxit: Dico autem vobis, quia quicumque dimise­rit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur. 8) Verum quae auctoritate Dei de conjugiis decreta et constituta sunt, eanun- cii divinarum legum Apostoli plenius et enucleatius memoriae litterisque prodide­runt. Jamvero Apostolis magistris accepta referenda sunt, quae sancti Patres nostri, Concilia et universalis Ecclesiae traditio semper docuerunt, 9) nimirum Christum Domi­num ad Sacramenti dignitatem evexisse matrimonium; simulque effecisse, ut con­juges, coelesti gratia, quam merita ejus pepererunt, septi ac muniti, sanctitatem in ipso conjugio adipiscerentur: atque in eo, ad exemplar mystici connubii sui cum Eccle­sia mire conformato, et amorem, qui est naturae consentaneus, perfecisse, 10) et viri ac mulieris individuam suapte natura societatem divinae caritatis vinculo validius 4) Hieronyro. Oper, tom. 1, eoi. 455. — 5) Arnob. Adv. Gent. 4. — e) Dionys. Halicar, lib. II, c. 26, 27. — ,) Ioan. IU 8; Matth. XIX, 9. — °) Trid. sess. XXIV, in pr. — '°j Trid. sess. XXIV, cap. 1. de reform, matr. 4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom