A Győri Püspökség Körlevelei, 1876

Tartalomjegyzék

1 TSTr. X. Admirabile nomen Jesu, cui omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, laudetur et superexaltetur in saecula! Haec sint prima mea ad vos verba in capite novi, quem inchoavimus, anni. Dignum sane et justum est, ut primo et ante omnia ejus quaeramus gloriam, cujus sacra militia esse desideramus. Sub tanti nominis vexillo gestimus servire, in tanti luminis splendore ambulando speramus salutem nostram invenire, eo duce ac adju­vante fidelium etiam nostrorum prosperitatem temporalem juxta ac aeternam pro­movere, una est omnium intentio. Utinam ille, quem ducem, magistrum et Dominum nostrum cernui profitemur, promptissima haec servitutis nostrae obsequia propitio vultu acceptare, et quod in nobis anno proxime elapso operatus est, hoc in isto cle­mentissime confirmare et augere dignetur. Annus nuperrime clausus sacro Jubilaeo consecrandus erat; summus nam­que Ecclesiae Pontifex eum propitiatorium esse voluit. Amplus sane apertus est thesaurus, ex quo singuli congruum egestati suae spirituali tollere potuerunt reme­dium. Opportuna data est occasio cunctis conscientiae suae latebras investigandi, naevos detegendi, peccata deflendi; qua equidem occasione vos omnes alacri et salu­tis vestrae studioso animo usos fuisse laetus in Domino depraedico. Deo sint gratiae, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Mente itaque jam pura, animo renovato et inter firma proposita ingressi estis novum annum. Eestat, ut sub toto ejus decursu in conceptis piis propositis Deo auxiliante firmi permaneatis, et recreato interne animo ac resuscitata gratia, digni sacerdotes ser­viatis Deo viventi, aedificantes corpus Christi et parantes Domino pleben perfectam. Quum intrinseca haec morum honestas per extrinsecam habitus decentiam ostendatur, Ecclesia extrinsecae etiam cleri honestati singulariter· invigilavit, sciens nihil esse, quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt; quum enim a rebus saeculi in altiori sublati loco conspiciantur, in eos tamquam in speculum reliqui oculos conjiciunt, ex iisque sumunt, quod imitentur. Hinc plurimas leges inveni­mus, quibus omnis cleri externus habitus addita sanctione describitur. Ipsa orationis forma designatur; sermo, incessus, gestus , conversatio , distractio , vitae occupatio, vestitus determinatur, et gravis, modestus ac religione plenus esse jubetur. Ingen ­1 YeneraMles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi! Nr. 103.

Next

/
Oldalképek
Tartalom