A Győri Püspökség Körlevelei, 1876

Tartalomjegyzék

2 tem certe et plurimum peccaminosam committeretis animi levitatem, si, quod doctrina vestra in ecclesia et schola aedificatis, harum legum neglectu, vita vestra externa destrueretis. Memores itaque estote semper, fidelium oculos in vos conver­sos esse, et in vobis ministros Christi quaeri et dispensatores mysteriorum Dei. Orate quotidie, ut vocatione vestra hoc etiam respectu digne ambuletis. Haud exiguum ministerio vestro accedet pondus, labori incrementum, cor­porationi existimatio, si charitatem habueritis ad invicem; in hoc enim cognoscent alii, vos veros discipulos esse Christi, pro quo legatione fungi elegistis. Ubi jurgia, contentiones, suspiciones, disputandi libido, confratrum vilipensio, sui autem elatio regnat: ibi proxima est regni in se ipso divisi desolatio. Ubi zelus et contentio : ibi inconstantia et omne opus pravum. Econtra, ubi animus ad obortas difficultates solvendas pronus, ad injurias condonandas et ad fraterna monita recipienda paratus dominatur; ubi tum cordis tum oris modestia, patientia, compassio, reciprocum erga fratres aestimium et benefica succurrendi alacritas viget: ibi Christi spiritus est et fortitudo. Hoc namque mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Itaque Dilectissimi, alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi. Sed nec opus est huic materiae longius inhaerere, ipsi namque vos optime nostis funiculum triplicem difficillime rumpi, mergitis autem spicas vinculo rupto per minimum ventum in devia disjici. Interne conscientia puri, extrinsece moribus honesti et confratrum charitate suffulti, in nomine et pro gloria Jesu Christi adite munus vestrum pastorale. Annuntiate Evangelium Domini, explanate doctrinam, quam Sancta et Romana tenet Ecclesia, tum in ecclesia, tum in schola pro indigentia spirituali et captu auditorum, et hoc quam solertissime. Certum namque est, hodie in ipsis adeo scholis, nec elementaribus demtis, inveniri magistros, qui specioso tenebras dispellendi obtentu circa religionem et saluberrima utriusque reipublicae instituta doctrinas perversas spargunt, qui neglectis religionis exercitiis nonnisi intellectum perpolire student et talia docent, quibus in juventute sacrorum reverentia imminuitur, phantasia vero, congenita arrogantia, appetitus denique sensualis irritantur; et nisi maxima impen­datur vigilantia, juvenes hi erunt serius ocyus, sicut Apostolus ad Romanos (1, 30.) observat: „Deo odibiles, contumeliosi, superbi, elati, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositi, sine affectione, absque foedere, sine mise­ricordia.“ Quo autem major est impiorum conatus, tanto fortiori animo ei Vos opponite. Dominus praeter suam salutiferam doctrinam etiam sacramenta pretiosis­sima suae in nos benignitatis et misecordiae pignora concredidit nobis dispensan­da ; mysteria haec, utut gravia sint, imo tremenda, non angelis, sed nobis, inquam, hominibus, indignis suis servis concredidit administranda. Agamus itaque Dilectissimi, ut digne praeparati accedamus ad ea administranda. Intendamus solertiam, ut nostra culpa coelestibus his gratiae rivulis nemo privetur. Si sacramenta, ut quidam obser­vavit, vasa sunt a Christo ipso divinis charismatibus referta, aperiamus illa et nostra serviendi promptitudine invitemus fideles ad haec clementiae divinae vasa, claman­tes cum Propheta: Omnes sitientes venite ad aquas. Dum sic doctrinam Christi et sanctae matris Ecclesiae praecepta explanatis et sacramentis fideles quosvis reficitis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom