A Győri Püspökség Körlevelei, 1872

4 Nr. 116. Concursus pro beneficio parochiali Mecsér. Nr. 117. Libri com­mendantur. Nr. 118. Terminus examinum pro- synodalium. si quarum parochiarum peculiaria adjuncta aliam, quae quoad illas salubrior videretur, exigerent dispositionem, concernentibus DD. Parocbis liberum remaneat ad me hoc in merito recurrere de congruis remediis provisurum. Jaurini, die 12. Januarii 1872. D. Joanne Körmendy ad beneficium parochiale in Lébeny-Sz.-Miklós translato in va- cantiam recidit beneficium, quod ille hactenus tenebat, parochiale Mecsérense, juri Pa­tronatus Exc. D. Viduae L. B. Joannis Sina obnoxium. Qui hocce beneficio potiri cu­piunt, libellos suos supplices praetitulatae Patronae inscriptos, usque 15. Februarii a. curr., ceu terminum publicati per me harum serie concursus, mihi exhibeant. Jaurini, die 12. Januarii 1872. P· Arsenius Karcsú 0. S. Francisci Presbyter et Conventus Vaciensis Vicarius publici juris fecit opus, cui titulus: „A római pápák története,“ 8 fasciculis absolutum; Joannes vero Kudlik Cooperator Balassa-Gyarmathensis in Archi-Dioecesi Strigoniensi edere incepit Archaeologiam Biblicam idiomate hungarico exaratam „Bibliai Régiségtan,“ cujus primus fasciculus Geographiam Biblicam complectens jam typis exscriptus existit. Utrumque opus literarium attentioni V. mei Cleri commendo. Prius 8 fi., fasciculus vero 1. Archaeologiae Biblicae 1 fi. pretio comparari potest aut directe auctoribus re- spectivis aut bibliopolae Pestinensi Sartori submittendo. Jaurini, die 12. Januarii 1872. Terminum asservandorum hoc anno examinum pro-synodalium, et quidem vernalium in dies 14. et 15. mensis Maji, autumnalium vero in dies 10. et 11. Septembris defixum a me esse ad omnium, quorum interest, notitiam hisce periero. Jaurini, die 12. Januarii 1872. Joannes m. p., Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom