A Győri Püspökség Körlevelei, 1872

5 * Wr. II. Cum istis Circularibus dimittuntur ad fidelem populum literae meae pastorales, quas DD. Curati Dominica I. Quadragesimae ex ambone publicent. Jaurini, die 21. Januarii 1872. Nr. 216. Literae pasto­rales dimit­tuntur. Proposui in Domino currente hoc anno de autumno, mense et die tardius designandis, Conferentias Dioecesanas celebrare, in quibus nonnullae quaestiones ex hactenus venti­latis et via protocollorum e Coronis Districtualibus mihi exhibitis, quales sunt illae de bibliothecis, de titulis officiosis, de taxatione pro Fundo etc., examini subjicientur et de­cidentur. Si V. Clerus proxime in Coronas vernales conventurus praeter illas alia quo­que objecta desideraret eo tempore discuti, ea via protocolii mihi praevie significare non intermittat. Hac occasione una eligere poterit V. Clerus Districtualis e sui gremio illum, qui Vice-Archi-Diaconum fungentem ad Conferentias comitaturus erit. Porro cum sciam circumscriptionem Districtuum Vice-Archi-Diaconalium haud esse talem, quae nulli esset obnoxia exceptioni, et introducti recentiori aetate peregri­nandi modi aliam quandoque commendent limitum Districtus designationem , praesen­tibus provoco V. Clerum in Coronas conventurum, quatenus mihi manifestare velint, an et quas parochias Districtus cuperent vicino Districtui adjungi, in genere, an quoad limites sui Districtus aliquam mutationem fieri desiderarent. Nr. 217. De celebran­dis Conferen- tiis Dioecesa- nis. Jaurini, die 21. Januarii 1872. Collectionem antiquorum Schematismorum Dioecesis Jaurinensis, quo fieri poterit, ple­niorem novae bibliothecae Seminarii Majoris Dioecesani inferre cupiens, praesentibus requiro V. Clerum, ut si quis antiquiorem, signanter ex ultimis saeculi prioris et primis saeculi currentis decenniis haberet Schematismum, annum, ad quem ille editus erat, Officio meo insinuet, quo exemplaribus apud privatos exhaerentibus hac via cognitis, singulos, quorum Schematismus ad plenitudinem collectionis desiderabitur, ad praestan­dam hanc liberalitatem, respecti ve ad exemplaris sui cessionem provocare valeam. Jaurini, die 21. Januarii 1872. 2 Nr. 218. Antiquiores Dioec. Jauri­nensis Sche­matismi colli­gendi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom