A Győri Püspökség Körlevelei, 1869

6 acatholicus conjux divortium sive totale sive partiale aliis e causis sollicitare potuerit, quam quae etiam catholicae parti divortii petendi jus tribuerunt. Vinculi matrimonialis securitas pro parte catholica non amplius firmis Ecclesiae Catholicae principiis innititur; liberum enim est acatliolicae parti divortium suis e principiis sollicitare. Sententia quidem in foro non spirituali catholico lata catholicum conjugem non obligat. Hinc tamen parum aut nihil consolationis in ipsum redundabit, quandoquidem pars acatholica, soluto pro eadem per forum suum vinculo e causis, ob quas illud pro parte catholica solvi nequit, libere ad alias nuptias convolabit, catholica parte vinculo ligata manente. Haec cum ita sint, DD. Curatorum erit, curae suae creditum fidelem populum de tenore praecitatae legis edocere, ne nimirum ullum Catholicorum lateat deterio­rem redditam esse conditionem partis catholicae in matrimonio mixto viventis, quam illa stante §. 16. a. 1790. fuerit. Si unquam alias, nostris profecto diebus ad summas catholici populi indigentias pertinet, ut sedulo ac solide de matrimonio instituatur, „quod docente S. Thoma (in 4. dist. 26.) institutum fuit in officium naturae in statu innocentiae; deinde illi in statu naturae corruptae additum fuit, ut esset in remedium; et tandem in lege nova a Christo institu­tum fuit in Sacramentum.“ Hoc magnum in Christo et in Ecclesia (Ephes. 5. 12.) matri­monii Sacramentum purissimi aeternique amoris mysterium exprimit, quo Christus dile­ctam e proprio latere efformatam Sponsam, Ecclesiam nempe, non habentem maculam neque rugam prosequitur. Itaque, ne a filiis Sanctorum celebretur matrimonium more gen­tium, quae ignorant Deum, sacri Curiones frequentius edoceant fideles, quanta sit ejusdem Sacramenti dignitas atque praestantia, ut ita non humanam dumtaxat aliquam rem se ag­gredi existiment, sed divinam, in qua singularis mentis integritas, et animi pietas requiritur ; cumque difficile sit „bono peragi exitu, quae malo sunt inchoata principio“ (can. principa­tus caus. 1. 9. 1.) moneant nupturientes, ut Sacramentum et mysteria, quae in illo abduntur, prae oculis habentes, a peccatis omnibus emundati nuptias celebrent, quas in sanctifica­tione et honore (1. Thess 4 4.) habendas esse ab ipsa fide edocemur. Imprimis ad do­ctrinam Ecclesiae Catholicae de mixtis matrimoniis proponendam omni cum zelo, omnique cum patientia incumbant sacri Curiones, ut fidelibus constet, illa ab Ecclesia Catholica non approbari, sed ad praecavenda graviora scandala ac mala nonnisi tolerari; ut probe teneant, cujus reatus se participes faciant, hujusmodi nuptias cum violatione sanctionum canonicarum contracturi, cui periculo se, futuramque sobolem committant, et quae sunt similia. Ne autem haec ipsa institutio optato careat effectu, inculcare non desinent sacri Curiones fidei articulum de Catholicae fidei atque unitatis necessitate ad consequendam salutem. Excitetur fidelis populus ad Catholicam fidem atque unitatem tamquam ad uni­cam salutis viam ardentiori usque studio custodiendam, atque adeo ad omne illius dese­rendae periculum vitandum. Quae quidem Catholicae unitatis tenendae necessitas, ubi fuerit impressa in cunctis fidelium animis alteque defixa, haud facile deinceps irrita erunt monita atque adhortationes, quibus ipsos avertere conabuntur Curati ab idqiodi matri­moniis. (Gregor. XVI. in Brevi ddto 27. Maji 1832. dimisso.) Quae porro ad observantiam praecitatarum legum attendenda sunt, ex illarum contextu patebit. Datum Strigonii, die 30. Decembris 1868. Joannes m. p. A.-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom