A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

40 naturale et ecclesiasticum. Naturale consistit in absoluta ab omni plane cibo potuque abstinentia inde a media nocte usque ad perceptionem corporis dominici. Eccle­siasticum vero abstinentiam solum ad certum ciborum genus et quantitatem restrin­git, neque omnem potum aut medicinae sumtionem prohibet. Ad celebrandum igitur et communicandum non sufficit jejunium ecclesiasticum, sed requiritur naturale, id enim constans tenet ecclesiae usus, et unanimis docet theologorum sententia; satis insuper patet ex Conciliis paulo ante productis, in quibus lex ista sancita fuit, cujus optimus interpres est consuetudo ecclesiastica. Huc signanter facit clausula Concilii Toletani VII., qua minima etiam quantitas excluditur. Quid? quod rubrica missalis diserte praescribat: „Si quis non est jejunus post mediam noctem, etiam post sumptionem solius aquae, vel alterius potus aut cibi per modum etiam medicinae, in quamcumque parva quantitate, non potest communicare, nec celebrare.“ Idem colligitur ex c. 5. X. de celebr. miss. III. 12. ubi sacerdos secundam missam celebraturus, vetatur in priori sumere calicis ablutionem, ne naturale jejunium solvatur, etsi quantitas illa perexigua sit, neque nutritionis habeat rationem. Ita etiam primis ecclesiae saeculis, cum adhuc missae vespertinae nocturnaeque in usu essent, constat, jejunium usque ad tempus illud fuisse protractum. ,8) Est itaque hoc praeceptum vetustissima ecclesiae disciplina nixum, ac perpetua saeculorum observatione consecratum, ideoque longe gravissimum; quamobrem e doctorum omnium non minus quam fidelium sensu, peccato mortali se se obstringere censendus est, quisquis post sumtam etiam minimam quantitatem sacra mysteria pera­gere in animum inducit. Neque lieic levitas materiae locum habet in actu proprio, in quem cadit prohibitio, ut Suarez loquitur; 8 19) non enim proprie cibus et potus prohi­betur, sed communio post cibum et potum: haec autem prohibitio simpliciter violatur in suo actu principali, etiamsi jejunium in parva materia solutum sit. Quid porro sibi velit: aliquid per modum cibi vel potus sumere, per se clarum est; quicquid nempe ore acce­ptum edendo aut bibendo in stomachum trajicitur, id per modum cibi potusque sumi dicitur; unde nihil refert sumi aliquid per modum medicinae, quia per hoc actus come­dendi et bibendi, quem praeceptum proxime respicit, non mutatur, quandoquidem medi­cina illa vere comeditur aut bibitur; ergo quacumque intentione fiat, rumpitur jejunium ad communionem requisitum. Ceterum observat s. Thomas, 20) quicquid ore non sumitur ab extrinseco, sed ab intrinseco provenit, non vere comedi, ac ideo nec tollere jejunium naturale, nec per se impedire sumtionem Eucharistiae. Hinc si quis deglutiat sanguinem aut alium humorem ex capite manantem, aut per respirationem attrahat aliquid quod possit nutrire: non frangit jejunium, quia illud non sumitur, nec trajicitur per modum cibi. Non secus si quis os eluendo, casu deglutiat guttam aquae aut vini salivae admistam. Idem dicendum de reliquiis cibi ex ultima refectione inter dentes haerentibus, si praeter intentionem et inadvertenter in stomachum delabantur; censentur enim pertinere ad co­mestionem praecendentem, neque sumuntur per modum cibi, sed per modum salivae; si autem advertantur, et sensibiliter percipiantur in lingua, debent exspui. 21) Juvat adhuc paucis expedire quaestionem: an possit missam celebrare, qui du­bius est, num jejunus sit? Benedictus XIV. 22) varias in medium pi’ofert casuistarum I8) Joan. Clericatus, de Eucliar, deeia. 3. cas. 1. — l9) Loc. cit. — *·>) In IV. dist. 8. qu. 1. art. 8. — 21) S. Thom. P. 3. qu. 80. art. 8. ad 4. — --) Comment. de ss. miss. sacrif. sect. 2. §. 100.

Next

/
Oldalképek
Tartalom