A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
41 opiniones, quarum quaevis suis nititur rationibus haud contemnendis, additque, eas tum solum ad formandum judicium recte posse expendi, si cui celebrata jam missa dubium suboriatur; at si quis missam nondum celebravit, sed in eo sit ut celebret, subeatque animum dubitatio, an comederit, vel media nox praetergressa fuerit quando comedit aut bibit: in utroque casu a celebrando debere abstinere. Quamquam autem tanto rigore jejunium naturale ad licite sumendam Eucharistiam requiratur: sunt tamen casus nonnulli, in quibus sacerdoti etiam non jejuno celebrare ac communicare fas est; nempe a) si celebrans in sumtione advertat, aquam a se loco vini consecratam fuisse, debet, quamvis hausta aqua non amplius sit jejunus, de novo vinum cum aqua offerre ac consecrare, consecratumque sumere, ad integrandum sacrificium; „quia, ut habet rubrica missalis, 23) praeceptum de perfectione sacramenti majoris est ponderis, quam quod a jejunis sumatur." b) Si post consecrationem unius aut utriusque speciei celebrans repente moriatur, seu tali morbo corripiatur, ut non possit sacrificium complere, neque reperiatur sacerdos jejunus, debet sacrificium consummari ab alio quamvis non jejuno, c) Si sacerdos consecratione peracta recordetur, se non esse jejunum, potest, immo debet perficere missam. Si vero ante consecrationem recordetur, possitque sine gravi scandalo ab altari recedere, ad in omnino tenebitur, d) Si post sumtam ablutionem advertat in patena vel corporali aliqua fragmenta hostiae, quae aliter nequeant decenter asservari, debet ea, sive parva sive magna fuerint, absumere, quia spectant ad idem sacrificium; idque etiam si tardius, et exutis jam vestibus sacris particulae ejusmodi reperiantur. e) Si periculum sit, ne· sacrae hostiae seu particulae ab infidelibus et haereticis profanentur, aut incendio vel inundatione destruantur, non solum a sacerdote non jejuno, sed eo absente, etiam a laico non jejuno absumi possunt, f) Si particula hostiae consecratae post sumturn sanguinem remaneat in fundo calicis, licebit vinum infundere, ut facilius sumi queat g) In articulo mortis sacram Eucharistiam a non jejunis quoque per modum viatici percipi posse, in vulgus notum est. — Haec quae per summas dumtaxat lineas attigimus, accuratius exposita recoli possunt apud Lucium Ferraris. 24) II. Ut quis ministerio altaris debite et ea qua par est religione defungi valeat, necessaria est exacta rituum sacrorum cognitio, et eorum sedula observatio. Quantum sit rituum in celebrando augustissimo missae sacrificio praescriptorum momentum, non aptius, neque elegantius declarari potest, quam verbis Concilii Triden- tini: „Quum natura hominum ea sit, ut non facile queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustolli, propterea pia mater ecclesia ritus quosdam, ut scilicet quaedam submissa voce, alia vero elatiore in missa pronunciarentur, instituit, caeremonias item adhibuit, ut mysticas benedictiones, lumina, thymiamata, vestes, aliaquc id genus multa ex apostolica disciplina et traditione, quo et majestas tanti sacrificii commendaretur, et mentes fidelium per haec visibilia religionis et pietatis signa ad rerum altissimarum. quae in hoc sacrificio latent, contemplationem excitarentur." 25) Et quidem **) **) De defectib. in celebr. miss. occurrent. §. 3. n. 5. — 24) Prompta biblioth. verb. Missa art. 11. n. 8. sqq. — 25) Sess. 22. Doctr. de sacrif. miss. cap. 5.