A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
39 Constantiense ita decrevit: „Licet Christus post coenam instituerit, et discipulis ministraverit hoc sacramentum, tamen hoc non obstante sacrorum canonum authoritas, et ecclesiae approbata consuetudo servavit et servat, quod hujusmodi sacramentum nec post coenam conficiatur, nec sumatur a non jejunis, nisi in casu infirmitatis, aut alterius necessitatis a jure vel ecclesia concesso, vel admisso." Neque apud nos ab hac aposto- lica traditione descitum luisse, patet e Synodo Strigoniensi a. 1450. quae cap. de divinorum officiorum celebratione, vestigiis insistens superiorum Conciliorum, sic praecipit: „Nullus post sumptum cibum potumque quantumcumque modicum missam audeat celebrare. Nullus, nisi in nocte dormierit, et digestione celebrata, missam mane celebrare praesumat; quoniam non intelligitur esse jejunium; sed si digestio celebrata sit, quamvis dormitio non praecesserit, poterit celebrare; si vero dormitio praecesserit, et digestio celebrata non sit, missam celebrare non licet. “ 13) Apposite tamen, ut advertit cl. editor, decreto huic synodus Nitriensis a. 1560 a Paulo Bornemisza edita subjungit annotationem: „Posset quidem tunc quisque abstinere propter sacramenti reverentiam a missae celebratione. Et deberet omnino, si periculum et indigestio magna esset. Alio- quin poterit celebrare, si devotio maxime sit major, quam indigestio; vel si alia ratione celebrare teneretur, ut plebam festis diebus et dominicis." Verum quidem est, nonnullos hac in re abusus hinc inde irrepsisse, qui tamen nec universales, neque diuturni fuere. Sic teste Sozomeno, 14) in multis urbibus ac vicis Aegypti, contra receptam omnium consuetudinem, homines die sabbati sub vesperum (post refectionem) convenientes, mysteria percipiebaut. In ecclesia africana aevo adhuc s. Augustini, die anniversaria coenae Domini sacramentum altaris post captum cibum potumque celebrari solebat; sed hanc consuetudinem abrogavit Synodus Trullana can. 29. „apostolicas et paternas traditiones" sequi deinceps jubens. Alius quoque mos invaluit, ut quoties defunctus vespere sepeliendus esset, si sacerdotes impransi non adessent, etiam non jejuni sacrum peragerent, quod semper praesente cadavere, antequam illud tumulo inferretur, fiebat. 15) Id vero prohibuit Concilium Carthaginense III. can. 41. decernens, commendationem defunctorum pomeridiano tempore si sacerdotes jejuni non habeantur, solis orationibus sive episcoporum, sive ceterorum fieri. Cur autem ecclesia Eucharistiam nonnisi a jejunis sumi voluerit, ejus rei has post Doctorem angelicum rationes assignat Suarez: 1. ut reverentiae huic sacramento debitae consulatur, atque ut fideles discriminis quo illud ab aliis cibis distat, admoneantur. 2. ob spiritualem significationem, et ut fideles intelligant, Christum esse verum ac praecipuum animarum cibum quibusvis aliis anteferendum. 3. ad praecidendum periculum irreverentiae, et ut mens liberior expediciorque sit ad res spirituales et divinas tractandas. 16) Illud adhuc expendendum superest, qualenam jejunium ex instituto ecclesiae praemittendum sit communioni. S. Thomas Aquinas 17) duplex distinguit jejunium: 13) Constitutiones synod. almae Ecclesiae Strigon. 1450. edidit Jós. Dankó. Strig. 1865. pag. 13. — u) Hist. eccles. lib. 7. c. 19. Patrolog. graee. ed. Migne, tom. 67. coi. 1477.— 15) Consuetudo haec etiam apud primos Cistercienses usque saec. 13. viguit, ut notat Angelus Manriquez in Annalib. Ord. Cisterc. ad an. 1217. c. 8. n. 8. cujus testimonium refert Rob. Sala in notis ad Card. Bona Rer. liturg. lib. 1. c. 21. §. 2. — 16) Franc. Suarez, Commentarii et disputat, in tért. part. divi Tliomae. de sacram. Euchar. disp. 68. sect. 3. Opp. t. 21. ed. Berton. Paris 1861. — *7) Sum. P. 3. qu. 80. art. 8. et 2, 2. qu. 147. art. 6. 9*