A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
38 jejunas, ut quodammodo dignus communione videaris." 4) Huc quoque pertinet vehemen- tissima contestatio, qua idem s. Pater impactam sibi calumniam, quasi non jejunos aliquando sacrae mensae fecerit participes, a se amolitur: „Multa, inquit, adversum me struxerunt, ajuntque me post epulas quibusdam communionem impertiisse. Hoc si feci, de episcoporum libro nomen meum expungatur, nec in orthodoxae fidei volumine scribatur; quoniam ecce, si quidquam ejusmodi perpetravi, Christus e regno suo me abjiciat." 5) Luculentissimus rei hujus testis est s. Augustinus ad Januarium scribens: „Liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos. Numquid tamen propterea calumniandum est universae ecclesiae, quod a jejunis semper accipitur? Et hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti sacramenti in os christiani prius dominicum corpus intraret quam ceteri cibi. Nam ideo per universum orbem mos iste servatur;" G) subditque, Christum Apostolis, per quos dispositurus erat ecclesias hunc locum servasse, neque, siquidem is monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, quemquam futurum, qui morem hunc mutare prae- sumsisset. Consonat Augustino, transcriptis fere ejusdem verbis, s. Isidorus Hispalensis.7) Mittimus alios, praesertim tardiores scriptores, uti Walafridum, 8) Amalarium, 9 *) Pascha- sium Katbertum, >°) ne in re explorata nimis videamur diligentes; illud dumtaxat, quoniam huc facit, addimus, a Gregorio Turonensi exemplum referri sacerdotis divinitus puniti, qui ausus est non jejunus celebrare. 11) — Sed non minus id constat ex antiquissimis Conciliis. Sic Concilium Carthaginense III. can. 29. statuit: „Sacramenta altaris nonnisi a jejunis hominibus celebrentur;" et c. 43. affirmat, hanc consuetudinem sumendi Eucharistiam ante omnem cibum, fuisse in Concilio Nicaeno confirmatam; quod sane dignum est animadversione: non ait institutam aut praescriptam, sed confirmatam eam consuetudinem, adeoque originem ejus altius repetendam. Concilium Matisco- nense II. can. 9. eamdem inculcat legem: „ut nullus presbyter confertus cibo . . . . missas privatis festisque diebus concelebrare praesumat," dictata in praevaricatores poena depositionis. Concilium Bracarense II. can. 10. damnat priscillianistas, qui post epulas ad Eucharistiam accesserunt; indeque una discimus, reliquias hujus sacramenti quarta vel quinta feria parvulis dari solitas fuisse, indicto prius eis jejunio. Concilium Antisi- doriense c. 19. hac jejunii lege non tantum sacerdotes, sed ministros quoque obstrinxit: „Non licet presbytero, aut diacono, aut subdiacono post acceptum cibum vel poculum missas tractare, aut in ecclesia, dum missae dicuntur, stare." Cujus canonis ratio, ut annotat Cardinalis Bona, ea fuit, quia per id tempus nefas erat quemquam de clero sacrificio inservire vel assistere, nisi simul cum sacerdote communicaret. 12) Concilium Toletanum VII. c. 2. accuratius adhuc determinans modum jejunii statuit. „Nullus post cibum potumque, quantum libet minimum sumptum, missas facere praesumat. . . Si quis hoc temere praesumserit, excommunicationis sententiam sustinebit." Concilium 4) Hom. 27. n. 5. in 1 Cor. Opp. t. 10. pag. 148. et Montfauc. Paris. 1732. — 5) Epist. 125. ad Cyriac. Opp. t. 3. pag, 668. — 6) Epist. 54. n. 7 et 8. Opp. t. 2. coi. 130. ed. Mauriu. Venet. 1729. — 7) De ecclesiast. offic. lib. 1. c. 18. Opp. t. 6. coi. 754. ed. Migne. — 8) Lib. de reb. eccles. c. 19. — 9) Lib. 3. de eccles. offic. c. 34. — ■0) De sanguine et corp. Doin. c. 20. — u) Lib. 1. de gloria Mart c. 86. — lí) Rer. liturgic. lib. 1. c. 21. §. 2. Immo Benedictus XIV. post Micrologum et Walafridum docet, olim Eucharistiam adstantes omnes accepisse, et in Germania nono saeculo qui pluribus missis adessent, in singulis communicasse. Commentar, de ss. missae sacrif. sect. 1. §. 350.