A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

37 »>. FI. Praeter eximium conscientiae nitorem9 atque ardentem animi devotionem, quam ad peragendum sacrosanctum novae legis sacrificium afferre oportet, multas insuper alias cum ipsa sanctitas actionis, tum lex ecclesiae requirit dispositiones in eo, qui ad tremen­dum hoc mysterium rite legitimeque tractandum accedere velit. Plurimum vero refert has dispositiones constanter obversari animo, earumque vim ac rationem probe habere perspectam, ut sacris operaturus ad eas nullo non tempore prae se ferendas, aut certe omni ope procurandas, incitetur; ne forte subrepente incuria, defectus sensim inolescant, qui quidem nuspiam aut periculosiores, aut minits excusabiles esse possunt, quam in re tanti momenti, qua religio christiana nihil habet sublimius, nihil divinius. Quapropter quum pro pastorali quam impositam accepimus sollicitudine, in id praecipuo studio Nobis incumbendum esse intelligamus, ut ordo modusque cultus divini ab omnibus almae hujus dioecesis sacerdotibus ad mentem ecclesiae catholicae exactus quam diligentissime obser­vetur: praetermittere sane haud possumus, quin Venerabiles Fratres ac Filios nostros in Christo dilectos admoneamus, meminerint, quomodo comparatos, quibusve instructos praesidiis sanctissimas muneris sui sacerdotalis partes obire deceat; et licet jam alias pro re nata in hoc argumento versati fuerimus: ultro tamen ac libenter ad illud idemtidem revertimur, persuasi curam, quae rebus summis impenditur, numquam videri posse immodicam, nedum supervacaneam. Tria autem potissimum sunt capita, quae hac opportunitate specialius in memoriam revocata volumus. I. Sacerdos, ut missae sacrificium licite offerat, prorsus jejunus ad illud cele­brandum accedat est necesse. Inde a rei christianae primordiis, atque adeo ab ipsa Apostolorum aetate cautum fuisse, ne Eucharistia nisi a jejunis aut conficeretui’, aut sumeretur, auctoritate sancto­rum Patrum aeque ac Conciliorum testatissimum est. Id enimvero jam Tertullianus non obscure insinuat verbis illis ad uxorem: „Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes.“ *) Aperte vero docet s. Basilius dicens: „Neque enim fieri potest, ut absque jejunio audeat ad sanctum ministerium accedere, non tantum in mystico horum temporum vero cultu, verum etiam in eo qui juxta legem in figuris peragebatur." 2) S. Gregorius Nazianzenus illustraturus quod asserebat: non omnem Christi actionem nobis imitandam esse, ait: „Ille paschatis mysterium discipulis in coenaculo tradit, et post coenam; nos in templis et ante coenarn;" 3) id est, jejuni, ut explicat Nicetas in commentario. S. Joannes Chrysostomus sic habet: „Tu vero antequam percipias quidem, *) Ad uxor. lib. 2. c. Ö. Opp. pag. 169. ed. Eigalt. Venet. 1744. — a) Hom. 1. de jejun. n. 6. Opp. t. 3. coi. 172. ed. Migne. — 3) Orat. 40. Opp. t. 1. pag. 659. ed. Billii Colon. 1690. Nr. 1000. Missam cele­braturus Sa­cerdos jejunus sit oportet; porro noscat ac observet ritus ab Ecclesia prae­scriptos; tan­dem Sacrificii oblationi prae­mittat matu­tinum cum laudibus. 9

Next

/
Oldalképek
Tartalom