A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

15 altare ascendis, dum Deo adorationem et exinanitionem Filii ejus unigeniti offers: tum enimvero cultum prorsus infinitum ei per Jesum Christum exhibes; nam per ipsum, et cum ipso, et in ipso est illi omnis honor et gloria. Aut praestarine Deo potest aliquod majus sanctiusque obsequium? An non omnis alia honoris contestatio evanescit in com­paratione illius, quae ab altaribus nostris ascendit? Hic quodammodo expletur abyssus, quae creaturam tam immenso intervallo sejungit a Deo, et honor majestati divinae com- mensuratus defertur, quandoquidem is qui adorat, aeque magnus, aeque adorandus, aeque in omni perfectionum genere infinitus est ac ille, qui adoratur. In hac consideratione, penitius expensa, inexhaustus latet fons sanctae laetitiae pro sacerdote pio, qui nullum praetermittit diem, quin missam maximo quo licet devotionis affectu celebret. •2. Innumera sunt cum naturae tum gratiae dona, queis prodiga Dei liberalitas nos ad gratitudinem obstringit. „In omnibus gratias agite, haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu,“ 32) monet Apostolus; et S* Augustinus praecipuam obsequii Deo exhi­bendi partem in hac obligatione sitam statuit, dicens: „Cultus Dei in hoc maxime con­stitutus est, ut anima ei non sit ingrata.11 Nihil autem est accomodatius ad praeclarum hunc animi sensum in nobis excitandum digneque contestandum sacrificio missae. Id sane vel ipsa verba probant, quae divinus Salvator occasione institutae Eucharistiae ad apostolos, et in illis ad omnes sacerdotes protulit: „Hoc facite in meam commemora­tionem11 ; quasi dicat: vos ab interitu sempiterno erepturus, me ipsum morti atrocissimae devovi. Desiderio desideravi calicem passionis pro salute vestra bibere: videte quae me caritas impulerit. Si, quoties hoc sacrificium, quod vobis relinquo, offerentes, mei mor­tisque meae pro vobis toleratae recordati; sj, quod tractatis, mente assecuti fueritis: nihil est ultra, quod a vobis requiram; tum enim amore mei exardescetis, mihique fideliter adhaerebitis, parati si necesse sit mei gratia vel in mortem ire. Quis sensus percellet animum sacerdotis, dum peracto mysterio transubstantiationis victimam sanctam caelum inter et terram elevatam tenet? Fierine potest, ut vivam ejus imaginem non habeat prae­sentem, qui in cruce inter justitiam divinam et mundi iniquitatem se interposuit? Equi­dem dignum est, semper et ubique gratias Deo agere, cum nullum sit vitae nostrae mo­mentum, quo documenta bonitatis illius non percipiamus: nusqnam tamen amplior eam in rem suppetit causa, quam solemni sacrificii hora. Ceterum sacerdos hostiam ex altari visibili ad invisibile in caelis non suo trans­mittit nomine; ab ecclesia quippe auctoratus deputatusque est, ut tributum gratitudinis pro omnibus dependat. Neque illi verendum est, ne oneri huic succumbat, aut ne munus ejus acceptum non sit; calix enim salutaris, quem offert, omni debito, quamvis immen­sum sit, expungendo, omni obligationi, quamvis infinita sit, implendae par est. Gratitu- dini pro donis liberalitate divina in sanctissimam Jesu Christi humanitatem, in Matrem ejus intemeratam, in omnes angelos et sanctos profusis, et in creaturas quasvis per omnem aeternitatem profundendis, unico missae sacrificio plene fit satis. 0 quam mirabilis est oeconomia mysteriorum religionis nostrae! Per incarnationem Deus Filium sibi con­substantialem nobis dedit: per sacrificium a sacerdote in altari oblatum, tantumdem Deus a nobis recipit, quantum nos ab illo accepimus. Quod nullum praestantius gra­titudinis argumentum exhibere valeamus, ratio est, quia nullum pretiosius munus donare nobis potuit. Omnia nobis in Christo donavit, nos vicissim omnia in Christo redonamus. «) 1. Thess. 5, 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom