A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

16 3. Sed missa non tantum repraesentat mysterium crucis, neque in ea solum re­colitur memoria redemtionis nostrae; vei'um haec ipsa exercetur et peragitur; idem enim sanguis, qui effusus est in cruce in remissionem peccatorum, halat adhuc super altare, neque virtutem emundandi conscientiam nostram ab operibus mortuis 33) amisisse cen­seri potest. Hic non secus ac ibi „ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi“; 34) siquidem satisfactionem justitiae divinae praestat, quae injuriam immanitate scelerum nostrorum irrogatam abunde compensat. Vox sanguinis Agni hujus immaculati indignationem Numinis offensi ad clementiam flectit, utque nobis reconcilietur, efficit. „Clamat idem Redemtor ad Patrem, ait S. Lau­rentius Justinianus, corporis sui cicatrices ostendens." 35) Quare sacerdos hanc placa­tionis hostiam manibus tenens, indulgentiam Patris aeterni interpellare sustinet, et viva humilique fiducia animatus, dicere quodammodo videtur: reus sum: tuum est conde­re, plectere me, promerui enim; ast respice in faciem Christi tui, 36) qui veniam sup­plex pro me flagitat. En sanguis Filii tui dilecti pro me in cruce effusus, et nunc in hoc altari tibi exhibitus, quem aspernari non potes! Jam minus terreor fulminibus iracun­diae tuae; non enim illa, nisi per Unigeniti tui cor ex amore erga me perforatum, ferire me possunt. Hoc refugium meum contra severitatem judiciorum tuorum. Interim sacerdos non tantum pro se, sed et pro omnibus circumstantibus, et pro omnibus fidelibus christianis offert sacrificium. Utinam serio expenderemus, quantum huic rei in acceptis referendum sit! Quid enim in communi, quam cernimus, morum per­versitate, in hoc scelerum omnia late inundantium torrente vindictam divinam suspendit atque a capitibus nostris arcet? Quid societatis humanae in suis fundamentis labefacta­tae et ruinam minantis aedificium suffulcit? Ne dubitemus, sacrosanctum esse missae sa­crificium, in quo Filius Dei sine intermissione Patrem caelestem pro mundo in trans­versum acto deprecatur. Sententia haec est piissimorum virorum. „Mors illa pereuntem orbem servavit; mors illa terrae caelum junxit." 37) ConciliumTridentinum insinuaturum, quomodo fructus redemtionis per sacrificium missae animabus applicetur, docet: „Hujus oblatione placatus Dominus, gratiam et donum poenitentiae concedens, crimina et pec­cata etiam ingentia dimittit." 3S) Missa ergo est vere fons justificationis, non quidem ut baptismus et poenitentia, quae sacramenta gratiam sanctificantem immediate producunt· sed eatenus, quod rite dispositis gratias illas actuales obtineat, quibus excitati et adjuti, media reconciliationis cum Deo arripiant; gratias, quibus causa pariter et effectus pecca­torum submoveatur, hominem ad veram cordis compunctionem et emendationis studia impellendo, Deum ad veniam largiendam flectendo. 4. Denique missae sacrificium est etiam impetratorium. — Quam multiplices gravesque sunt indigentiae, quibus homines universim, ac in specie sacerdotes laboramus: quot periculosi nos undique circumdant hostes, quot in dies virtuti nostrae tenduntur laquei, quam ardua incumbunt saepe officia! Ut tot inter discrimina immunes a lapsu servemur, multis et efficacibus opus habemus gratiarum auxiliis; haec ipsa vero praesto nobis sunt in sacrificio, quod quotidie litamus, et in quo auctor omnium gratiarum im­33) Hebr. 9. 14. — 34) 1. Joan. 2, 2. — 35) Serm. de Euchar, n. 27. — Ps. 83, 10. 37) Ό θάνατος εκείνος την οίκουμενψ éVcoíTív, ό θάνατος εκείνος τη γη τννη-^ε τον ούζανον. S. Joan. Chrys. in 2 Tim. hóm. 2. η. 1. — 38) Sess. 22. de sacrif. miss. cap. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom