A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

14 sunt quae nunc sacerdos dicit; sic oblatio eadem ipsa est." 21) Unde Concilium Tridentinum gravissimis verbis infert: „Nullum aliud opus adeo sanctum ac divinum a Christi Fidelibus tractari posse, quam hoc ipsum tremendum mysterium." 22) Adeoque Deus est, qui per sacerdotem offert. Nullam umquam celebramus missam, quin Jesus Christus eandem no- biscum et per nos celebret. Deus est etiam in re oblata; semper enim Jesus Christus est hostia munda,ns nos, ut S. Ambrosius, hostia vivifica, ut Concilium Tridentinum loquitur. Super sacram mensam „immolatus jacet Christus" ait Chrysostomus. 23) Atenim niliilne inter missae et crucis sacrificium distat? Discrimen in sola offe­rendi ratione consistit. In sacrificio crucis Christus mortalis naturali morte se immolavit: in missae sacrificio immortalis et gloriosus morte mystica se offert. Illud cruentum fuit: isthoc incruentum et prioris repraesentatio. Illic redemtionem nostram effecit, omnesque gratias decursu saeculorum hominibus impertiendas emeruit: hic fructum redemtionisnobis applicat. Crux fons est meritorum Christi: altare canalis, per quem ea in nos derivantur. Cum missa non sit nisi continuatum, et in omne aevum perdurans crucis sacri­ficium : profecto eadem illi, quae huic efficacia inesse debet. „Per hoc sacramentum, inquit S. Tliomas Aqu· repraesentatur passio Christi; et ideo effectum quem passio Christi fecit in mundo, hoc sacramentum facit in homine." 24) Quidnam autem virtus crucis sacrificii efficere nequeat, quod seu ad promovendum Dei honorem, seu ad sublevandas mortalium necessitates quoquo modo conducit? Quid non impetret interposita mediatio morientisDei- Hominis? qui ut salvos nos praestaret, loco nostri supplicium luendum suscepit, in quo excessus opprobrii par erat atrocitati dolorum; quive nunc apparet vultui Dei pro nobis, 25) vulnerum passionis suae vestigia Deo exhibendo, et per ea, quasi per totidem ora interpel­lando, ut hujus suae passionis merita nobis applicentui'. Est itaque nostrum altaris sacri­ficium, mysterium vere infinitum, mysterium per omnia summum, reliquorum mysteriorum mirabile compendium, totius religionis christianae apex, ejusque consummatio perfecta. Hoc oblato Deum cultu omnium summo afficimus, ei dignas pro beneficiis grates rependimus, eum placamus nobisque propitium reddimus, omniaque bona nobis profutura obtinemus. 1. Prima nostra erga Deum obligatio est, ut illum adoremus, in illo supereffluens bonorum omnium principium, supremum universitatis rerum Dominum, finem ultimum omnis creaturae agnoscamus. „Ego sum qui sum. 26) Ego principium et finis. 27) Ego Do­minus, mea sunt omnia." 28) In sensu intimo absolutae nostrae ab illo dependentiae, no­strae miseriae nostrique nihili in conspectu infinitae majestatis ejus, consistit adoratio. Verum quo pacto huic obligationi digne, ut par est, respondebimus? Quidnam obsequii praestare illi possumus, quod debito non sit longe inferius ? „Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum." 29) Immo si te ipsum cum omnibus crea­turis, quae uspiam existunt aut extiturae sunt, pronus in pulverem prosternas, et coram illo in nihilum redigas: quid honoris ex hac depressione meri nihili ei accederet? Quid enim es tu, quid omnes omnium terrarum nationes in oculis ejus? „Substantia tamquam nihilum ante te; 30) et omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo." 31) — Ast dum 21) Ή ττζοσ'φοζα η χυτή grrn, καν ο τυχών πζοσενείκη, καν ΙΙχνΧος, καν Πετζος, ι) αυτή εσην , ψ ο 'Χ.ςκττος τοΐς μα^ητχΐς εΰωκε, καί ψ νυν ό ίεζεΤς ποιουοΊν. In epist. 2 ad Tim. hóm. 2. η. 4. Opp. t. 11. pag. 671. — 22) Sess. 22, Decret. de evitandis in celebr. Miss. — 23) Hóm. 2. de prodit. Judae n. 6. — **) Sum. 3. qu. 79. art. 1. in c. — 25) Hebr. 9, 24. — 26) EX0(J, 3j 14, — 27) Apoc. 1, 8. — 28) Exod. 13, 2,— 29) Isai. 40, 16. — »>) Ps. 38, 6. — 3i) isa;. 40, 17.

Next

/
Oldalképek
Tartalom